Charter Document - 06300051
Charter Number: | 06300051 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1246 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Galterus de bellanoua Canonicus et officialis eduensis vniuersis presentes litteras inspecturis Notum facimus [quod] Jaquelinus clericus nepos Radulphi quondam archipresbiteri belnensis jn presencia nostra constitutus dedit [e]t concessit post decessum suum jn perpetuam elemosinam deo et ecclesie sancti symphoriani eduensis Mansum situm [apud] belnam jnter domos sancti Martini et sancti symphoriani eduensis cum omnibus pertinenciis Dictus autem Jaquelinus dictum Mansum ullo modo non potest alienare uel alio modo transferre nisi de assensu prioris et conuentus ecclesie supradicte In cuius rei testimonium ad petitionem dicti Jaquelini et prioris et conuentus sancti symphoriani eduensis Sigillum curie eduensis presentibus litteris apposuimus Actum anno Gratie Millesimo ducentesi[mo quadragesimo] sexto Mense aprilis