Charter Document - 06300050

Charter Document - 06300050


Charter Number: 06300050
Cartulary Title: Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1239 - 1240
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Cristianus officialis et canonicus et ego Hugo archipresbiter Eduensis Omnibus presentem cartulam inspecturis notum facimus quod dominus Guido de Quince miles in presentia nostra constitutus laude et assensu Villermi fratris sui et Villerme uxoris eiusdem militis dedit et concessit Deo et ecclesie sancti Symphoriani Eduensis imperpetuum corporali prestito iuramento apud Muyses unam minam auene in manso Coste[in] de Muyses ad mensuram fori Eduensis et apud Chamcyne octo bichetos auene ad mensuram Loys scilicet sex bichetos in manso Regnaudi Bertin in manso Petri Mett[ui]re unum bichetum et in manso Ga[l]teri Burel unum bichetum In manso etiam Mathei et Galteri de Chamcine unum bichetum frumenti ad mensuram fori Eduensis Dicti uero prior et conuentus in permutationem rerum predictarum dederunt et concesserunt imperpetuum supradicto militi et heredibus eius medietatem nemoris de Savioie siti iuxta Laile in parrochia sancti Leodegarii de Bosco Hanc aute[m] permutationem et concessionem prefati dominus Guido miles Villermus frater eius et Villerma uxor domini Guidonis promiserunt memoratis priori et conuentui sancti Symphoriani Eduensis contra omnes efficaciter garantire In cuius rei testimonium ad preces et instantiam omnium supradictorum presenti cartule sigilla nostra apposuimus Actum anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo nono mense aprilis