Charter Document - 06300045
Charter Number: | 06300045 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego martinus belnensis archipresbiter notum facio vniuersis presentes litteras inspecturis quod jaquelinus gaje clericus nepos Radulphi quondam archipresbiterj belnensis in presencia mea constitutus apud eduam in capitulo sancti simphorianj precise guerpiuit et quitauit in perpetuum priorj et conuentuj sancti sinphorianj eduensis estagjum aaisantiam et mansionem quam habebat in domo petrina sita apud belnam que fujt dicti Radulphi gaje quondam archipresbiterj belnensis Dedjt eccjam et jn perpetuum concessit iamdicte ecclesie quicquid iuris habebat uel habere poterat in parua domo coherente dicte domuj petrine et jn camera noua et jn toto orto sicut importat utraque domus dictus uero jaquelinus prestito iuramento promisit in supradicto capitulo circa supradictam quitationem et guerpitionem se de cetero non uenturum nec de facto nec de iure Concessit ecciam supradictus Iaquelinus dictis priori et conuentui quod si qua de cetero apparerent instrumenta quibus ipse posset uel uideretur posse uenire circa guerpitionem et quitationem supradictam a se factam nullam obtineant firmitatem In cujus rej memoriam et testjmonium ad preces dicti jaquelinj dictis priorj et conuentuj presentes litteras sigilli mej munjmjne tradidi roboratas Actum est hoc edue in predicto capitulo anno domini Millesimo ducentesimo uicesimo septimo jn crastino omnium sanctorum