Charter Document - 06300041
Charter Number: | 06300041 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1218 - 1219 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo dominus de Colches Ego Guido filius eius Notum facimus presentibus et futuris quod Radulfus de sancto saturnino precise uendidit et quittauit in perpetuum ecclesie sancti synphoriani eduensis domum suam quam habebat apud sanctum saturninum in qua domo sanctus andochius eduensis tres habet nummos censuales vendidit etiam idem Radulfus predicte ecclesie medietatem bannii quod habebat in uineis de uivers uendidit etiam eidem ecclesie quoddam plastrum et medietatem torcularis quod habebat in eodem plastro Sciendum itaque quod predictus Radulfus omnia predicta uendidit causa necessitatis et utilitatis filiorum suorum quos habuit de prima uxore sua Iulieta Quam uenditionem Ego Hugo et Ego Guido filius eius laudauimus et concessimus predicte ecclesie Idem etiam Radulfus iuramento se adstrinxit quod contra factum istud nunquam ueniet ymo pro posse suo re[s istas eidem ecclesi]e promisit garantire Quod si contra factum istud forte ueniret [Ego Hugo dominus de C]olches Ego Guido filius eius dedimus nos plegios et responsores [in manu sepe dicte ecclesie u]sque ad centum libras diuionenses de hac re firmiter tenend[a Faciet etiam idem Radulfus fi]lios suos cum ad annos discretionis uenerin[t istam laudare uenditionem In cuius r]ei testimonium ad instantiam ipsius R[adulfi et uxoris sue Ermengardis presentem] cartulam sigillis nostris fecimus ro[borari Actum anno gratie millesimo ducentesimo decimo octauo mense martio]