Charter Document - 06300039
Charter Number: | 06300039 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Arbitration |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Martinus Archidiaconus Flauiniacensis omnibus notum facio quod cum controuersia uerteretur inter Nobilem uirum Galterum de Saffra et Priorem Sancti Symphoriani Eduensis super terris pascuis et rebus alijs tandem amicabiliter compositio Me et Nobili uiro Garnerio domino Gissey mediantibus intercessit sub hac forma Cuiusdam terre site in soli secundum quod murus ducit a superiori parte tercia erit communis per medium domino Galtero et Ecclesie Sancti Symphoriani usque ad terram quam colunt beraudi In petrosa a muro superiori usque ad uiam que ducit ad montem Sancti Iohannis Ecclesie sancti Symphoriani integre erit tercia exceptis duobus iornalibus que colit Galterus de montleen de quibus tercia erit communis per medium Ecclesie et dicto Galtero A uia prefata usque ad coriletos terra est domini Galteri excepta Comma Gilfardi que est ecclesie dicte sicut eam coluerunt Giffardi et Bofrandus A dictis coriletis ubi est meta posita dominus Galterus est in possessione saluo iure ecclesie si de proprietate uolerit litigare usque ad rocham martini preter fagineam que est ecclesie In ullo autem loco precise dominus Galterus nichil in finagio blancei potest ponere in defenso quin homines Sancti Symphoriani habeant omnimodum usagium apud blanceium in gaignagio in extirpando et in omnibus aaisanciis salua tercia Prior uero sancti Symphoriani potest ponere defensum et bannum in sarreis in terra sua sicut ille qui habet plenarie iusticiam in eis hoc saluo quod si homines Ecclesie aliquod usuagium uel aliquam aaisanciam capiunt uel faciunt homines domini Galteri idem usuagium uel eandem aaisanciam capient uel facient Et si canonici in capite uel dominicatura sua extirpant uel secant uel aliquid aliud faciunt dominus Galterus facere poterit et debebit in capite suo siue dominicatura sua In nullo autem alio loco preter quam in sarreis potest prior ponere in defenso Homines ecclesie restituentur terris suis quibus spoliati fuerant a domino Galtero In molendino de stagno si quid iuris habebat dominus Galterus ipse quitauit penitus et precise Ecclesie ita tamen quod prior tenetur facere talem pontem super quem carrus poterit competenter transire In sede molendini que erat supra uilla de quo querela erat ita conuenit quod nullomodo ibi decetero poterit fieri molendinum Intra uillam in interprisionibus que facte fuerant in pascuis in uiis et in exitibus erit unusquisque in ea possessione in qua modo est decetero pacifice de qua est uinea Bofrandi de caua rupe Dominus autem Galterus donauit et quitauit deo et Ecclesie sancti Symphoriani mansum renaudi de gisse cum tenamentis suis quicquid habebat in eo Et si prior in posterum ex donatione uel emptione uel aliquo modo poterit residuum de dicto manso et tenamentis adquirere uel aliquis successorum eius laudauit idem Galterus et nullo modo poterit contraire Hanc donationem laudauit Willermus dominus montis sancti iohannis de cuius feodo idem mansus erat Laudauit etiam uxor domini Galteri Prior uero donauit domino Galtero uineam Hugonis et terram que est iuxta secundum quod murgerium et nuerie ducit Vt autem hec inuiolabiliter obseruentur sigillo meo presentem paginam de cunsensu parcium feci roborari Actum anno gracie Millesimo ducentesimo Quarto decimo