Charter Document - 06300037

Charter Document - 06300037


Charter Number: 06300037
Cartulary Title: Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1213
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Galterus dei gratia Eduensis episcopus Omnibus presentes litteras inspecturis Notum fieri uolumus quod Guido prior sancti Symphoriani Eduensis et Petronilla quondam uxor Villermi filii horrici nunc uero uxor barnuini de assensu et uoluntate eiusdem barnuini ita conuenerunt inter se super decimatione parrochie uille que dicitur Culistres et super manso dicti Villermi quod dicta Petronilla promisit priori et Ecclesie Sancti Symphoriani pacifice decetero possidere dictam decimationem super qua inquietabat priorem et Ecclesiam Prior autem concessit prenominate Petronille quod teneat quandiu uixerit medietatem mansi Villermi quondam mariti sui ita quod soluat singulis annis medietatem costumarum scilicet tres solidos et dimidium et tres bichetos lendium et propter hoc debet esse Femina Ecclesie hoc autem iurauerunt predicta Petronilla et barnuinus maritus eius Et ad maiorem rei existenciam ad instantiam utriusque partis presenti scripto Sigillum nostrum apposuimus anno gratie millesimo ducentesimo decimo tertio mense Septembris