Charter Document - 06300031
Charter Number: | 06300031 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1139 - 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorie tam futurorum quam presentium significare uolumus quum Wilermus de sancto Symphoriano misit sub nomine pignoris et uadimonii canonicis sancti Symphoriani terram que appellatur Astarum et insuper semimodium auene singulis annis persoluendum que auena debetur in mansi[s] Duran [] Gilberti et a quibusdam aliis qui mansi si forte ad id redigerentur quod non habitarent[ur] canonici haberent terram que debet auenam donec prefatus Wilelmus tantumdem auene restitueret eis apud Drosonem Summa autem pecunie que data fuit pro supradicto uadimonio fuerunt XVI libre Diuionensis monete Preterea notandum est ipsum Wilelmum dedisse fructus qui percipientur canonicis ita ut non habeat potestatem reuocandi seu calumniandi emolumentum illius uadimonii His ita gestis iurauit tam ipse Wilermus quam Arledus nepos eius Gauterius filius eius ut tempore uadimonii in pace habeant canonici terram predictam et si quis inde calumniam moueret pacificarent eam Acta sunt autem apud sanctum Symphorianum Cuius rei testes sunt Ioannes prior sancti Symphoriani et abbas et conuentus eiusdem ecclesie item Galo canonicus Pontius Vigerius Vgo frater eius