Charter Document - 06300030

Charter Document - 06300030


Charter Number: 06300030
Cartulary Title: Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Declaration
Date: 1139 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nouerint tam presentes quam futuri qua moderatione pastus siue receptus annui quos Vgo de Porta et filii eius in mansis sancti Symphoriani qui in maioria eius sunt capiebant ne denuo exinde causa litigii oriatur et quomodo solui debeant Primum igitur de manso Aletini et sociorum eius statutum ut pro pastu annuo XX denarii redderentur a natiuitate Domini usque ad quadragesimam Porro pro manso Gauterii et filii eius Andree [uero II] panes et dimidius sextarius uini et spatula cum osse Item pro mansis duobus quos Stephanus et socii eius tenent similiter [uero II] panes pro singulis et dimidius sextarius et stilla petasonis [Buronis uel baconis] cum legumine aut hortuli Quum autem isti tres ultimi pastus persoluentur pro singulis mansis due persone admittentur ad conuiuium Sic itaque res determinata est plus etiam factis sacramentis a Stephano et Andrea filio Gauterii quod ita se res haberet Huius rei testes sunt Ioannes prior sancti Symphoriani Arbertus de Dorna Petrus prior Barri Rodulfus conuersus Pontius de Arconceio Petrus decanus et Lieruis maior de Marchesioli Raynaldus gener eius Martinus Clarinus