Charter Document - 06300029

Charter Document - 06300029


Charter Number: 06300029
Cartulary Title: Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1139 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eodem fere tempore Hugo Legaudi de mundana conuersatione discedens canonice religionis in ecclesia sancti Symphoriani habitum sumens donauit [fra] tribus inibi Deo famulantibus uel famulaturis mansum in parochia de Naula cum omni integritate sua necnon et quartam partem terre que appellatur Baysal simulque nemusculum nomine Buinum Huic autem donationi interfuerunt Seguinus frater prefati Hugonis Segaudus auunculus eius et Lambertus de Solmaro assensum nihilominus prebentes qui et testes sunt huius donationis Ioannes prior Bernardus Vgo et item alius Vgo canonici et pene omnes totius conuentus et de familia canonicorum quam plures