Charter Document - 06300028

Charter Document - 06300028


Charter Number: 06300028
Cartulary Title: Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1139 - 1177
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ad lites et controuersias dirimendas que plerumque incidere solent maiores nostri res gestas posteris tradere studuerunt eas presertim quas iurgiorum fomitem posse parere conspexerunt Quorum auctoritatem sequuti tam presentibus quam futuris significare curauimus quum Iosbertus de Barnaaco consilio et fauore matris sue et amicorum suorum concessit et obtulit super altare sancti Symphoriani III solidos et II sextarios auene et si quid uidebatur habere in manso Petri et fratrum suorum de Vanra ita uidelicet quod nihil omnino sibi reseruauit preter VI denarios annuatim sibi persoluendos Eleemosinam uero Rainaldi auunculi sui quam idem Rainaldus in hanc ecclesiam contulerat simul et gaieriam quam sacrista a Lebaudo milite acceperat nihilominus collaudauit Hec autem acta sunt in curia sancti Symphoriani multis presentibus quorum nomina subscripsimus Ioannes prior Bernardus Poncius Raynaldus Vgo et alius item Vgo canonici totius pene conuentus