Charter Document - 06300027

Charter Document - 06300027


Charter Number: 06300027
Cartulary Title: Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1139 - 1177
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus rei ueritatem scire cupientibus quum postquam ecclesiam de Blain Vmbertus de Mariniaco dimisit in manu prioris sancti Symphoriani orta est controuersia inter priorem et Reynardum presbiterum que controuersia ab eis quorum testimonio ecclesia data fuit presbitero ab Umberto prefato debitum finem accepit Ipsi namque testificando dixerunt predictum Vmbertum dedisse presbitero confessiones peras releuationes mulierum nuptias caritates uisitationes infirmorum omnes candelas preter uigenti et eos qui in albis moriuntur de domo fratrum Athonis dixerunt quod si probare posset presbyter eam esse de iure sacerdotis tantum haberet ipsam prefatus sacerdos sin autem ad communitatem ecclesie rediret synodalia uero iura de communi soluerentur cetera uero grauamina que occasione fieri solent ad presbiterum pertinere debere dictum etiam fuit [presbiteris que supradicta sunt] presbiterum canonicos tanquam dominos in hospitio suo recipere debere reliqua uero omnia equis portionibus inter eos fore diuidenda Hec diuisio facta est presentibus abbate sancte Margarite et abbate Vngiacensi Signum Vmberti Signum Willermi Signum Boderini Signum Teoderici