Charter Document - 06300025
Charter Number: | 06300025 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1176 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Nomine Sanctissime et Indiuidue Trinitatis Ego Odo filius ducis burgundie omnibus notum fieri uolo tam futuris quam presentibus quod ego Concedo et Laudo ecclesie Sancti Symphoriani eduensis et Canonicis ibi Constitutis donum quod huguo dux pater meus prefate ecclesie fecit uidelicet sex sextarios siliginis Annuatim reddendos ad mensuram fori eduensis de quadam Costuma que charta nuncupatur quam habebat in quibusdam uillulis ipsorum Canonicorum uidelicet apud pagum [droco] moncener et monceneret et ibi ubi magis uoluerint predictos sex sextarios Canonici accipient hoc autem donum prefatis Canonicis fecit saluis usibus et salua Immunitate quam homines eorum in foris et in domiciliis suis et in terra sua habebant dedit etiam quidquid habebat apud treney et hominibus et in terris tam cultis quam incultis et ut Cartula ista rata sit ei Sigillum meum apposui huius rei testes sunt huguo dux et prior barri datum apud Semur anno millesimo Centesimo Septuagesimo Sexto quarto idus Junii