Charter Document - 06300021
Charter Number: | 06300021 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1115 |
Date type: | Internal, A.D., Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quotiescumque dignum aliquid memoria posteritati tradere curamus oportet ut litterali testimonio illud in posterum adnotando corroboremus Ea propter nouerit tam presentium quam futurorum universitas quod domnus Stephanus Augustudunensis Dei gratia uenerabilis episcopus una cum clericis sancti Symphoriani fraternitatem nostram aditus obnixius deprecatus est quatenus quasdam nostri episcopatus ecclesias in territorio sancti Fausti de Campania sitas quod uidelicet territorium ad ecclesiam sancti Symphoriani Augustudunensem antiquo iure pertinere cognoscitur eidem ecclesie sancti Symphoriani habendas concederemus Ego igitur Vido Gebennensis ecclesie Dei ordinatione episcopus communicato canonicorum nostrorum consilio tantorum adquiescens petitionibus uirorum religiosorum quoque orationibus communicare desiderans [fratrum] predicto martyri Symphoriano fratribusque ea in ecclesia Deo deseruientibus concedo dono atque presentis scripti auctoritate eisdem in perpetuum habendas confirmo salua episcopali auctoritate atque censu annuo has ecclesias cum appendiciis ecclesiam sancti Fausti de Campania ecclesiam sancti Mauricii ecclesiam sancti Andree de Festiniaco ecclesiam sancti Symphoriani de Marlodio ecclesiam sancti Stephani de Endemina atque ecclesiam sancti Mauricii de Ortusiaco simili quoque largitione dono atque sepe dicte ecclesie sancti Symphoriani possidendas confirmo canonici sane sancti Symphoriani episcopali ecclesie in solemnitate sancti Petri libram I censi annuati[m] persoluant Vt autem hec nostre largitionis carta firmius in Dei nomine robur obtineat eam propria manu firmamus atque sigilli nostri impressione corroboramus Facta est carta ista apud ciuitatem Gebennarum precipiente domno Vidone eiusdem ciuitatis episcopo anno incarnationis dominice MCVX pontificatus autem domni pape Pascalis secundi nono decimo Signum Widonis episcopi Signum Amedei canonici et decani Anselmi cantoris Amedei magistri Amaldrici claustrensis Signum Humbaldi Eduensis archidiaconi Petri canonici sancti Symphoriani Bernardi Eduensis presbiteri