Charter Document - 06300020

Charter Document - 06300020


Charter Number: 06300020
Cartulary Title: Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1098 - 1112
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cum in claustro sancti Symphoriani die ad hoc statuta conuenissent Domnus Gauterius Abbas Ansericus Decanus Humbaldus Cantor Gauterius Prepositus aliique quam plurimi tam clerici quam laici predictus Abbas sicut promiserat et constituerat tres ministros Robertum de Prato Petrum Berten et Raynaldum decanum de Ferreria in medium aduocauit et ut illos redditus quos in terris sancti Symphoriani ad canonicos pertinentibus tam ipse quam antecessores sui ex consuetudine habuerant fideliter enarrarent commonuit Predicti itaque ministri in quibus locis quas consuetudines Abbates usque ad id tempus habuerant in hunc modum publice narrauerunt et quod ita uerum esset iure iurando se firmaturos promiserunt De uillicatione sua dixit predictus Robertus quod exceptis quibusdam mansis in uilla sancti Symphoriani in terra canonicorum habet Abbas saluamentum ex singulis domibus mansuetis singulos agnos si tres aut amplius habeat agnos manserius si vero minus gallinam habeat etiam medietatem iustitie in claustro uero et in officinis claustri medietatem nihilominus iustitie exceptis iniuriis a canonicis factis si autem in eadem uilla abbatem hospitari contigerit hospitabitur plus in sua parte abbatie deinde si plura ei necesse fuerint hospitia hospitabitur et in domibus pertinentibus ad canonicos ita tamen ut nihil hospites amplius ibidem accipiant quam fenum uel stramen equis suis In uillis autem que Monseines et Paientium appellantur habet abbas saluamentum et medietatem iustitie et qui coloniam habet debet ei unum sectorem et alium carratorem sector accipit duos panes carrator unum Maior uero predictarum uillarum habet ab abbate ad manducandum In uillis uero que sancti Dionisii et Droisonium appellantur que libere et communes sunt canonicorum nihil omnino habet Abbas potest hoc solum quod in illis hominibus qui dietarii uulgo appellantur habet abbas medietatem iustitie potest iniurias que fracture terre appellantur ita tamen quod minister abbatis de huiuscemodi hominibus prius clamorem faciet ministris canonicorum et per eos iustitiam accipiet Si in illis remanserit Abbas sibi si uoluerit medietatem iustite accipiet Predicti siquidem ministri Petrus et Raynaldus priusquam diuise sunt consuetudines que ad Glanonensem pertinent potestatem et que ad abbatiam quas tamen tunc una tenebat persona uidelicet predictus Gauterius Abbas diuise distincteque easdem consuedudines diluci dauerunt in hunc modum Ex parte Glanonensis potestatis habet predictus Gauterius in terra sancti Symphoriani de Ferreria in singulis mansis saluamentum duos uidelicet sextarios auene unum panem denarium unum gallinam unam boisiam chindi unam gerbam unam preterea manducare unum in maiore secundum manducare in manso de Visigneolo tertium manducare de omnibus aliis communiter manseriis Ex parte vero Abbatis habet in predicta terra medietatem iustitie potest emendationem occisorum que uulgo lex appellatur et sanguinem Qui uero coloniam tenet exceptis duobus debet abbati sectorem unum si tamen pratum eius crastina post pratum canonicorum a ministris abbatis eisdem colonis secandum presentetur quod si forte euenerit ut canonici non faciant pratum suum secare in dominio non perdit Abbas sectorem suum Omnibus istis consuetudinibus publice ita declaratis prefati tres ministri se uerum dixisse et nullam consuetudinem ad abbatem pertinentem ibidem tacuisse se scientibus manibus propriis super sanctas reliquias iurauerunt Prefatus igitur Dommus Gauterius Abbas sicut promiserat et statuerat propter quod etiam conuentus ille confluxerat quemdam Rainaldum nomine in manibus Domni Anserici Decani Ecclesie sancti Symphoriani manu propria reddidit qui ex precepto eiusdem Abbatis ipso eodem audiente super sanctas reliquias iurauit quod exceptis istis ita denominatis consuetudinibus Domnus abbas Gauterius in servis seu hominibus ad canonicos pertinentibus amplius neque per se neque per submissam personam se sciente accipiet quod si forte eo ignorante contingat infra quadraginta dies quo prefatus Gauterius ad rationem mittetur uel per Decanum uel Cantorem uel Prepositum uel si quocumque modo per istos remaneat per duos aut tres canonicos Ecclesie consilio capituli seu caput rei reddendo seu placitum quod capitulum gratanter accipiat exequendo sepe dictus Gauterius etiam dabit Harum consuetudinum enumerationem et huius iuramenti tenorem uiderunt et audierunt Ansericus Decanus Vmbaldus Cantor Stephanus Cantor sancti Nazarii Achadeus Robertus Ingelbertus Anselinus miles Ascherius Alenardus Bernardus Rotbertus Wilelmus Ex parte Domni Gauterii Abbatis Vgo Abbas sancti Stephani Seuinus de Cutellicani Tetbaldus Glanonis miles Ascherius Hirannus Vmbaldus Seuinus de Rocha