Charter Document - 06300019

Charter Document - 06300019


Charter Number: 06300019
Cartulary Title: Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1060
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Auctoritate priscorum patrum sancitur ut si quis de propriis rebus beneficiario usu alicui uoluerit impertire ita testamentalibus litteris nexibus alligetur ut omnis controuersia querelarum in posterum obfuscetur Idcirco comperiat successorum nostrorum sollertia quod nos canonici sancti Petri et sancti Symphoriani suppliciter deprecati a quodam milite nomine Hugone ut ei aliquid concederemus ex terra sancti Symphoriani iure beneficiario in pago Augustidunensi in loco qui uulgo dicitur Curtis Marculfi Nos autem petitionibus eius annuentes concessimus ei et duobus heredibus suis ipsam Curtem Marculfi cum omnibus ad se pertinentibus scilicet pratis pascuis uineis siluis aquarumque decursibus eo tenore ut fidelior nobis existat et annis singulis in festiuitate sancti Symphoriani tres solidos in censum persoluat quod si negligentes extiterint tam ipse quam duo heredes ipsius componant Vnde et acceptis ab eo tribus libris argenti obtentu nostri abbatis Hugonis iussimus ei hanc prestatorie cartam facere ut quamdiu ipse uixerit et duo heredes sui teneant et possideant postea uero absque ulla calumnia ad nos reuertatur Vt autem hec carta fortiorem obtineat uigorem manibus nostris firma[ui]mus atque fidelibus nostris firmari fecimus Signum Hugonis abbatis Signum Aganomis abbatis Signum Walterii decani Signum Hugonis prepositi Signum Warnerii cantoris Signum Humberti Signum Duranni Ego Gerbertus presbiter dictaui et scripsi in kalendis augusti infra quarta regnante Henrico rege tricesimo