Charter Document - 06300016
Charter Number: | 06300016 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Summi opificis gratia disponente Walterius sancte sedis Eduensis episcopus cunctis sancte Dei ecclesie fidelibus tam presentibus scilicet quam futuris innotescere gliscimus quia dum apud Heduamm oraremur ciuitatem uenit ante conspectum nostrum Walterius abbatiali apice comptus nostram flagitans mansuetudinem ut impartiremur domno Werico abbati decimas ecclesie une que est sita in pago Alsinse in uilla Blanziaco nuncupata et hec prefata ecclesia est dedicata in honore sancti Symphoriani martyris Christi Nos uero libenti animo utrumque fecimus et decimas ei concessimus et chirographum nostre auctoritatis fieri precepimus ut diebus quibus predenominatus Wericus abbas aduixerit predictam ecclesiam teneat possideatque et annis singulis sinodalia seruicia soluere non omittat post obitum uero uite eius canonicis sui loci remaneat nullo inquietante uel calumnias inferente Qui autem destruere presumpserit hoc nostrum scriptum cum anathematibus portionem suam manere sentiat Vt autem uigoris fortitudinem obtineret impressione nostri nominis signauimus et fidelibus nostris ad roborandum tradidimus Actum Augustiduno feliciter in Domino Walterius episcopus Ancherius archidiaconus Girardus archidiaconus Gualterius abbas Umbaldus abbas Ansiysus precentor Elmoynus archidiaconus Ricardus archidiaconus Rodulfus Domninus Gislebertus Wicardus Enricus Bererius Rodulfus Giraudus Raynaldus Signum Henrici benignissimi ducis Signum Landrici comitis Signum Arlebaldi comitis Signum Gisleberti militis Signum Herlei militis Ego Waltherius leuita ad uicem Rodulfi scripsi et suscripsi regnante Roberto rege anno III