Charter Document - 06300015

Charter Document - 06300015


Charter Number: 06300015
Cartulary Title: Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0991 - 0992
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Ad uitandas prauorum hominum uersutias nihil melius querimus quam litterarum adscriptionem Quapropter ego in Dei nomine Rodulfus sancti Symphoriani abbas et omnis congregatio eiusdem loci notum esse uolumus omnibus Dei et sancte ecclesie fidelibus presentibus atque futuris quod cum in capitulo resideremus uenit ante presentiam nostram quidam uir nobilis nomine Agano cum uxore sua uocabulo Ingela deprecantes serenitatem nostram ut concederemus eis quamdam terram sancti Symphoriani uni filio eius clerico nomine Aganone et alio heredi eius Est autem eadem terra in comitatu Altissiodorensi in uilla que dicitur Mons Corbonus et capella una in Coruello Nos uero tanto lubentius cessimus quanto eum cognouimus erga fidelitatem senioris nostri Henrici ducis et nostra amicitia Ad contentum et per consensum ipsius et per exhortationem domine Garsindis comitisse illi talem precariam fieri iussimus ut diebus quibus idem Agano et uxor sua Ingela et filius suus Agano et unus heres eorum uixerint teneant possideantque preterminatam terram cum omnibus ad se pertinentibus quesitis et inquirendis eo tenore ut annis singulis in missa sancti Symphoriani rectoribus eiusdem ecclesie denariorum solidos VII persoluant quod si negligentes uno anno uel duobus extiterint propter hoc non perdant precariam sed legaliter emendent et post eorum discessum ad dominium sancti Symphoriani reuertatur Signum Rodulfi abbatis Signum Experti abbatis Signum Rodulfi decani Signum Hugonis abbatis Signum Warnerii prepositi Signum Vbaldi Walterii Signum Vmberti Bernardi Signum Walechisi Ego Osoaldus indignus leuita ad uicem Rodulfi cancellarii scripsi et subscripsi in mense iunio anno II regnante Henrico rege