Charter Document - 06300013

Charter Document - 06300013


Charter Number: 06300013
Cartulary Title: Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0965 - 0980
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omne quod agitur preuenire per studium considerationis debetur Quapropter ego Rodulphus sancti Symphoriani prelatus dum apud Augustidunensem moraremur urbem attulit se Natrannus episcopus et Vuido decanus ante Agenricum comitem precati sunt me ut consentirem cuidam turme canonicorum sancti Cyrici aliquid ex beneficio sancti Symphoriani sub statuto censu hec sunt none et decime et pertinent ad stipendia canonicorum sancti Symphoriani Sunt itaque ipse none et decime in comitatu Neuernensi in uilla que uocatur Pruiacus et Limons et Curticelle Ego itaque per deprecationem Natranni episcopi ipsius loci et per consensum canonicorum nostrorum iussi desuper scriptis canonicis sancti Cyrici talem precariam fieri ut omni tempore denominatas nonas et decimas teneant nullo unquam contradicente aut subripiente eo quidem tenore ut annis singulis missa sancti Symphoriani solidos duos pro censu exsoluere non neglegant Et ut hec precaria omnique tempore firma et stabilis esse uideatur manu propria firmauimus et clericis ad roborandum tradi iussimus Acta sunt hec in atrio sancti Symphoriani feliciter in Domino Amen