Charter Document - 06300012

Charter Document - 06300012


Charter Number: 06300012
Cartulary Title: Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0972 - 0976
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus sancte ecclesie filiis ecclesiam sancti Symphoriani cum castro in quo sita est que est in episcopatu Cauellicensi ad matrem Augustidunensem ex hereditate pertinere quam qualiter recuperauit per pauca uobis uolumus explicare Hec igitur sicut plurimorum confirmat auctoritas uelut seculares honores per longum tempus possessio uirorum secularium fuit qui dum Dei sacrarium hereditate iusta possidere crederent bonorum relatione cognouerunt se in eternum perituros si in hac stultitia ad mortem usque permanerent et ideo ne excommunicati extra ecclesiam fierent quamdam partem sancto Symphoriano et Hugoni illius ecclesie decano et clericis sub eo seruientibus dimiserunt timentes ne post mortem corporis in anima sine spe recuperande salutis funditus perirent Quam cum clerici Augustidunensis ecclesie recepissent uisum eis quod eam rectius et certius firmiusque haberent si episcopus eiusque clerici laicorum redditionem confirmarent Quod Desiderius summe auctoritatis episcopus seruando lineam rectitudinis quia sic fieri rectum uidit cum consensu clericorum facere non negauit Igitur ego Desiderius episcopus et reddo et laudo sancti Symphoriani ecclesiam que est in territorio Cauellicensi cum rebus ad eam pertinentibus Augustidunensi ecclesie cum consensu clericorum nostrorum uidelicet Gaufredo Stephano Poncio Gilegnio et omnibus aliis salua iustitia nostra