Charter Document - 06300007

Charter Document - 06300007


Charter Number: 06300007
Cartulary Title: Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0936
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini Dei eterni et Saluatoris nostri Iesu Christi Hugo humilis comes et marchio omnibus notum fieri uolumus sancte Dei ecclesie fidelibus presentibus atque futuris precipue autem his ante quorum presentiam huius nostre largitionis uenire contigerit cartam quoniam cum pro qualibet necessitatis causa partes Augustudunensium aggressi fuissemus et aulam sancti Symphoriani egregii martyris causa orationis ingredientes paulisper ibidem aduentum fidelium nostrorum prestolantes demoraremur adierunt presentiam nostri conspectus Gilbertus comes Albericus comes et filius eius Leotaldus et Adso noster fidelis intimantes sublimitati nostre qualiter ipsius loci abbas et prepositus Theudo et omne uulgus canonicorum sub eo degentium aliquod in futurum nostre commemorationis donum suppliciter peterent et quod locus ille pro penuria egestate et inopia clericorum ibi famulantium quasi iam adnullari uideretur Nos autem eorum consultui parere uolentes pro amore Dei et sancti Symphoriani et eleemosina genitoris nostri Richardi et Adheleidis necnon pro remedio anime nostre reddimus et tradimus quosdam terre mansos ad stipendia fratrum ecclesie sancti Symphoriani seruientium scilicet in comitatu Belnensi duodecim terre mansos uini feraces in uilla que dicitur Nolliacus et in eodem pago in alio loco in uilla Crisentiaco pertinenti ad uillam Penseidum quam Drosia quedam matrona olim dedit sancto Symphoriano octo mansos et dimidium Precabantur etenim iam dicti fideles nostri ut ex hoc nostre largitionis dono cartam in posterum eis habendam concederemus Iussimus itaque huius nostri assensus fieri testamentum cuius decretum decernimus et decernendo allegamus ut prenotati terre mansi cum omnibus ad se pertinentibus quesitis et inquirendis usibus fratrum et canonicorum sancti Symphoriani perpetualiter addicti et eternaliter deputati permaneant et pro uita nostra et incolumitate atque prosperitate Dominum sanctumque Symphorianum incessabiliter exorent et cum tempus finisque uite nostre aduenerit misericordia moti et pietate ducti anniuersarium diem depositionis nostre ex predictis rebus sustentati commemorare non neglegant Conseruatoribus huius nostri decreti pax et benedictio longiturna uita et gaudium honor laus et gloria absque ullo termino proueniat destructoribus autem sit anathema maranatha pars eorum cum Iuda traditore Domini adscribatur et cum Dathan et Abyron quos uiuos terra absorbuit reputentur maledictioni perpetue subiacentes Et ut huius nostre largitionis carta pleniorem in Dei nomine capiat firmitatem tangendo firmauimus et fidelibus nostris infrascriptis firmare rogauimus Acta Augustoduno feliciter in Domino amen Signum Hugonis comitis Signum Gisleberti comitis Signum Alberici comitis Signum Adsoni Signum Hunfridi Signum Roberti uicecomitis Signum Humberti Signum Wilentii Signum Manfridi Signum Hugonis Signum Leotaldi Data [die] primo mensis septembris indictione anno primo regnante Ludouico rege Ego Boso capellanus sancti Symphoriani scripsi et dataui