Charter Document - 06300006

Charter Document - 06300006


Charter Number: 06300006
Cartulary Title: Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0925 - 0926
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Rodulphus gratia Dei rex Omnibus notum fieri uolumus Dei et sancte ecclesie fidelibus presentibus atque futuris quoniam cum fuissemus Augustoduno et adiremus ecclesiam sancti Symphoriani causa orationis expetierunt canonici serenitatem nostram ut quia pauperes erant terram sancti Symphoriani quam Addo noster fidelis dum uixerat in beneficio habuerat ipsis ad uictum concederemus pro anima patris nostri Richardi et pro memoria nostra et charissime coniugis Imme Nos autem uidentes eorum paupertatem nimiam et audientes petitionem nostrum accepimus cultellum et misso super altare sancti Symphoriani reddidimus eamdem terram illi Est siquidem terra illa ualde a se remota in pago Belnensi in uilla Bulliaco est mansus unus uestitus in uilla Nouiliaco mansus unus uestitus in pago Alcensi in uilla Aciaco mansus unus uestitus et in Tagniaco dimidius in uilla Memorias mansi absi V in capella in honore sancti Petri que soluit in censu solidi II est et alia capella in Musiniaco uilla in honore sancti Germani [que] soluit similiter in Draciaco Taliarsi mansus unus absus in uilla Rochias mansus unus in uilla Rascheseias mansus unus in Venedriaco mansus unus in Luniaco mansus unus in Medeiliaco mansus unus Erat autem ibi quidam noster fidelis Aldericus nomine qui eamdem terram consentientibus canonicis in precariam habere uolebat sub statuto censu Nos autem uolentes attrahere predictum Aldericum in nostra fidelitate per petitionem canonicorum sancti Symphoriani et ex hortatione matris nostre Adheleidis et Vnizonis uassalli nostri iussimus illi talem precariam fieri ut omnibus diebus quibus Aldericus uixerit supradeterminatam terram cum capellis teneat atque possideat ea scilicet ratione ut annis singulis in missa sancti Symphoriani rectoribus eiusdem ecclesie solidos quinque persoluat quod si negligens uno anno uel duobus apparuerit propter hoc non perdat sed legaliter emendet post cuius mortem ad dominium sancti Symphoriani reuertatur Acta in atrio sancti Symphoriani feliciter in Domino Amen Hermoldus prepositus firmauit Signum Adheleidis Eliradus minister regalis Signum Gisleberti comitis Bernerius Sardus Signum Reginardi Aynardi presbiteri Signum Rotberti Signum Manassis Signum Warini Aldericus subprepositus Signum Odoacri Archicentor Isaac et Aymo leuita firmauit et Adhelardus sacerdos indignus et Abbo Ego Anselmus rogatus scripsi atque dataui in mense iulio die mercurii anno tertio regnante Rodulpho glorioso rege