Charter Document - 06300003
Charter Number: | 06300003 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0885 - 0887 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Domino sacro et sancte ecclesie sancti Symphoriani que est foras muros Aedue ciuitatis constructa ubi ipse sanctus in corpore requiescit et Richardus comes uel abbas preesse uidetur ego Agelulfus pro remedio anime mee uel pro animabus genitorum meorum Aldrico et genitrice mea Arcuera et germanis meis dono ad ipsam casam Dei suisque rectoribus res meas que sunt in pago Belnensi in fine Nouiliacense et in fine Mascliniacense et in fine Nantuacense hec sunt campi prata sylve aque aquarumque decursus exitus et regressus tam de alodio quam de questu totum ad integrum ad ipsam ecclesiam sancti Symphoriani superius iam dictam suisque rectoribus sicut superius scriptum est dono atque transfundo ut neque comes nec ulla potestas de ipsis rebus quas pro anima mea uel pro parentibus meis dono ad ipsam casam Dei nullam habeant potestatem nisi rectores sancti Symphoriani habendi tenendi uel faciendi quicquid uoluerint Si quis autem uir uel ego ipse uel ulla emissa opposita persona contra hanc donationem aliquid calumniari presumpserit non hoc ualeat uindicare quod repetit sed inferat ad ipsam casam Dei suisque rectoribus auri libras quatuor et hec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Nouiliaco uilla Signum Agelulfi qui donationem istam tam pro se quam pro parentibus suis facere et firmare rogauit Signum Ragenfredi qui germano suo consensit Signum Adalgarii Signum Warengerii Signum Matalberti Signum Warangili Signum Auberti Signum Aldoini Signum Ranfredi qui dictavit die iouis in mense octobris regnante Karolo Magno imperatore