Charter Document - 06300002

Charter Document - 06300002


Charter Number: 06300002
Cartulary Title: Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0866
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Karolus gratia Dei rex Si enim ecclesiarum Dei utilitatibus seruorumque eius commoditatibus dignanter consulimus id nobis procul dubio ad presentis uite subsidium et eterne remunerationis emolumentum minime profuturum ambigimus Idcirco nouerit omnium sancte Dei ecclesie fidelium nostrorumque tam et presentium quam et futurorum industria quia ueniens charissimus nobis Adelardus comes et abbas cenobii Sancti Symphoriani eximii martyris Christi in suburbio Aedue urbis siti una cum reuerendissimo Iona eiusdem urbis presule innotuit serenitati nostre qualiter eiusdem monasterii suorum fratrum necessitates consideraret et utilitatibus consuleret resque quas ex eadem abbatia eorum usibus delegatas inuenerat conseruaret et que necessaria iisdem usibus defuisse compererat ad supplementum eorumdem adiicere curaret Que omnia nostris obtutibus scripto obtulit immo et petiit quatenus nostre auctoritatis precepto sic mansura confirmare dignaremur Ee siquidem res nominatim expresse sunt in pago Alsense uidelicet in uilla Blanziaco mansi XX cum ecclesia una et in pago Belnense ecclesie due et in uilla que uocatur Possionis mansi sex et in Montelio uineole medietarie modiorum LX et relique uineole similiter medietarie per diuersa loca site modiorum LX et per diuersa similiter loca mansi XVI in eleemosina sibi dati suorumque arbitrio attributi et in predicto pago in uilla nomine Vasmaro ecclesia una cum XXVII mansis et in pago Augustodunensi capella una Iis quoque addidit memoratus Adelardus in circuitu eiusdem monasterii siue claustri ipsius pratum unum et colonicas quinque et dimidiam cum terris absis ex suo indominicatum Concessit etiam ecclesiam Sancti Dionisii cum colonicis quinque item in pago Belnense in uilla Nolaico colonicas quinque quas eiusdem ecclesie custos habuisse dignoscitur Preterea est ibi quedam cellula in honore Sancte Marie dicata in qua deseruiunt diuinis cultibus canonici sex quorum usibus confirmamus perenniter seruiendos illos mansos septem in pago Belnense qui noscuntur adtinere ex ratione Sancti Ioannis et illas terras absas ex ratione Sancte Marie infra muros urbis sitas Et de supradicto pristino iure est in possessionem ad uinaticum colonica una et uinea una modiorum quinquaginta quam Ionas ad eamdem ecclesiam taliter de suo proprio delegauit uti inde sumptus colligeretur donec fiscus quem disperserat ex integro reformaretur ac deinceps hoc expleto ad uinaticum fideliter deseruiret Est ibi etiam pratum eodem ministro delegatum prope monasterium situm Cuius petitionem quia satis nobis rationabilis ac salutifera uisa est libenter suscipientes hoc magnitudinis ac celsitudinis nostre preceptum memorati cenobii sanctis fratribus fieri darique iussimus per quod prefixas res omnes cum omnibus rebus ad se pertinentibus que amisse sunt scilicet clausum unum qui adtinet ad suprascriptam uillam Wasmarum cum prefata ecclesia et uiginti septem mansis cum omnibus terris et cetera omnia que iam supra taxata sunt cum summa integritate eorum usibus perenniter famulandas decernimus et iure perpetuo seruiendas confirmamus nemine inhibente uel contradicente dispositioni eorumdem non abbate uel ulla iudiciaria potestate sed iis sumptibus ubertim oblectati ualeant Domino auxiliante perpetuis temporibus pro nobis nostraque unanimi coniuge Hermentrude et charissima prole Dei omnipotentis misericordiam iugis precibus exorare Vt autem hec nostre auctoritatis roboratio maiorem in Dei nomine per superuenientia tempora obtineat uigorem anuli nostri impressione subter eam insigniri iussimus et manu propria roborauimus Signum Karoli gloriosissimi regis Data XVI kalendas iulii indictione tertia regnante Karolo gloriosissimo rege anno XXVI regni eius Actum Pontigoni palatio In Dei nomine feliciter Amen