Charter Document - 06300001
Charter Number: | 06300001 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0696 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Actoribus ecclesie sancti Nazarii martyris Augustidunensis et sancti Symphoriani martyris ubi ipse pretiosus in corpore requiescit Ansebertus peccator episcopus Diuina nos ammonet lectio ut quod Christi misericordia in rebus terrenis confert abundantia de sua largitate unde in hoc seculo utimur de eius pietate in suis pauperibus pro abluenda mole peccaminum offeramus Ergo dono ad suprascriptam ecclesiam sancti Nazarii martyris ubi ego ac si indignus cura pastorali deseruio de alodo parentum meorum uillam cui uocabulum est Hauxiaco in pago Belnense cum soliditate et appenditiis domibus uillaribus campis pratis siluis uineis pascuis aquis seruis libertis ac colonis accensisque omnibus et quicquid in ipso pago presenti tempore possidere ualemus aut quod inante ibidem in Dei nomine acquirere uel quicquid dici aut nominari potest cum integra soliditate suprascripta ecclesia sancti Nazarii ut habeat uolo Et pro portione illa quam germanus meus Autarius apud nos ibidem habet portionem nostram in uilla Binago ut habeat uolo Et fortasse quod non credimus si ei fuerit contrarietas in suprascripta uilla in Hauxiaco et Binago quicquid pro portione mea nobis de alodo parentum meorum tam de paterno quam de materno [quod] debitum est ecclesia sancti Nazarii ut habeat uolo atque decerno Villa uero Pagetis quam ex parte conquisiuimus ecclesia sancti Nazarii ut habeat uolo Villa uero Solempiaco quam Wlbertus per suum instrumentum nobis dedit et Leodebertus in usuario tenet ecclesia sancti Nazarii ut habeat uolo atque decerno Basilica sancti Symphoriani martyris que mihi ab adolescentia mea in omnibus unde substantia mea protexit unde credimus ut et futura eius intercessio apud eternam pietatem pro remissione peccatorum meorum intercessor assistat [] Villa uero Tres Valles in pago Maginontense una cum appenditiis suis domibus uillaribus campis pratis uineis siluis accensisque omnibus quod Wlbertus per sua instrumenta in nostro nomine delegauit ecclesia sancti Symphoriani ad suos clericos pascendos in eleemosina nostra ut habeat uolo Similiter ad oratorium sancti Leodegarii qui sub habitu Symphoriani constructus esse uidetur ubi si Deo placuerit corpusculus insuper requiesciturus erit colonicas in pago Maginontense in Tauiniaco quas Wlbertus per suum strumentum nobis dedit et colonicas illas quas Bertoaldus in Fulnicio per suum strumentum dedit ad oratorium sancti Leodegarii ut habeat uolo Villa uero Coruillo in pago Autissiodorense quam nos cumque suis adquisiimus ipsum oratorium domni Leodegarii ut habeat uolo atque decerno Similiter in pago Augustidunense colonicas quas Beroaldus per uenditionem nobis dedit ipsum oratorium domni Leodegarii ut habeat uolo Villa uero Buxido quicquid ibidem germanus meus in usuario tenet ipsum oratorium domni Leodegarii ut habeat uolo Villa uero Muido que est prope Montem Waumarum in pago Vertudensi cum omnibus quicquid ibi adspiciunt oratorium domni Leodegarii ut habeat uolo sic tamen inde lumen et sacrificium ipso oratorio stabiliat et omnia sub potestate fratrum ipsius ecclesie sancti Symphoriani in omnibus esse debeant Et quattuor matricularios qui ad ipsum oratorium domni Leodegarii deseruiunt ibidem instituimus ut totum uictum atque uestitum de suprascriptis rebus habeant habere qualiter et illi alii matricularii qui ad basilicam sancti Symphoriani deseruire uidentur portionem uictus et uestitum accipiant Et pro eo quicquid in ista epistola delegauimus in usuario germane nostre Sicoline concessimus illos matricularios et illud lumen ad oratorium domni Leodegarii et in hoc usu teneat et debeat procurare Et post [eius] discessu tam pontifex suprascriptus hec ecclesie sancti Nazarii quam clerici Dei ecclesie sancti Symphoriani quantum in isto strumento instituimus in Dei nomen debeant procurare reliqua uero facultate quicquid nos tempore nostro conquisiuimus quam in ista epistola incommemoratum nobis remansit in quibuscumque locis adcrescere cupimus ecclesia sancti Symphoriani ut habeat uolo De alodo parentum meorum quicquid portio nostra in quibuscumque locis uel territoriis quod portio nostra tam de paterno quam de materno nobis debitum est sub omne supellectile quicquid dici aut nominari potest dulcissima germana mea Sigolina si nobis superstes fuerit in omnibus recipiat et ubicumque pro fidelibus Christi atque ad ecclesiam Dei delegare uoluerit in omnibus habeat potestatem De mancipiis uero que dato pretio comparauimus aut adquisiuimus in omnibus uolo ut ingenui esse debeant et ut pro ingenuis suprascripta germana mea dummodo aduiuit in suum debeant esse obsequium post eius discessum christianorum defensorem seu regem si eligere uoluerint ut habeant in eorum sit potestate De suprascripta facultate quam ad supradictas ecclesias sancti Nazarii uel sancti Symphoriani delegauimus dum ipsa germana mea Sigolina seculum contempsit et dum cognouimus iugiter se Christo obtulit et sancte Marie in ancillam se tradidit sub usu et beneficio hoc debeat tenere et post eius discessum ad suprascriptas ecclesias pro ista epistola integra soliditate delegauimus cum re meliorata ad ipsas ecclesias debeat peruenire Si quis quod non futurum esse credimus si ea que superius sunt conscripta quod nos plenissima uoluntate decreuimus de heredibus nostris aut quislibet opposita persona refragare uoluerit non hoc ualeat uindicare quod repetit et Iude traditoris similis efficiatur et insuper inferat auctoribus ecclesie aut cui hoc pro ista epistola delegauimus una cum fisco auri libras VI et in argento pondus LX et hec epistola quam nostra simplicitas plenissima uolontate decreuit perpetuam obtineat firmitatem In Christi nomine Ansebertus peccator episcopus hanc epistolam a me factam relegi Adoneus episcopus rogatus Agnericus episcopus rogatus Aglius episcopus rogatus Winebertus iubente domno Anseberto episcopo hanc epistolam scripsi et subscripsi Notaui quod fecit mensis Augusti die V anno II regnante domino Childeberto rege