Charter Document - 06291003

Charter Document - 06291003


Charter Number: 06291003
Cartulary Title: Chartes anciennes du Prieuré de Monmouth en Angleterre au diocése d'Hereford, membre de l'abbaye Bénédictine de Saint-Florent prés Samur
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1100
Date type: Internal, A.D., Calendar, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit presentibus atque futuris quod Willelmus rex Anglorum dedit Deo atque Sancto Florentio ecclesiam de Andievra cum decimis et omnibus que ad ecclesiam pertinent sicut fuit in tempore regis Edwardi et precepit ut ecclesie ille que sub matre ecclesia Andevre constructe erant vel omnino destruerentur aut monachi Sancti Florentii eas haberent Hujus rei sunt isti testes Wihenocus Sancti Florentii monachus et Willelmus monachus comes Alanus Ivo Tailebois Hanc cartam dictaverunt Rannulfus atque Gislebertus Sancti Florentii monachi Hanc etiam descripsit Norus diaconus IIII idus marcii videlicet in festivitate sancti Gregorii pape ab incarnatione domini anno existente millesimo centesimo indictione octava epacta VII habente et concurrentibus VII existentibus