Charter Document - 06290022

Charter Document - 06290022


Charter Number: 06290022
Cartulary Title: Chartes anciennes du Prieuré de Monmouth en Angleterre au diocése d'Hereford, membre de l'abbaye Bénédictine de Saint-Florent prés Samur
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quod ad multorum notitiam congruum pervenire duximus provida deliberatione litterarum munumentis mandare decrevimus Noverit ergo presens etas omniumque secutura posteritas quod ego Hugo filius Ricardi venerabili conjuge mea Margarita et filiis meis Guillelmo et Richardo devotissime annuentibus et multis effusis precibus donavi pro salute mea et parentum meorum tam vivorum quam defunctorum obedientie Sancte Marie de Monemuta que monasterii Beati Florentii Salmurensis juris esse dignoscitur ecclesiam Sancti Michaelis de Claverdona cum universis appendiciis suis liberrimam et ab omni laicali exactione absolutam et quia ecclesie in die desponsacionis sue parum terre donatum fuit de dominio meo in eadem villa plenariam terre carrucatam adaugmentavi Concedo etiam ut si quis hominum meorum prefate ecclesie et fratribus ibi in Dei laudibus pervigilantibus de terra sua unam vel duas acras salvo servitio meo ob remedium anime sue donare voluerit firmum et inconvulsum ejus donum permanere Preterea concessi et sigillo meo confirmavi ut pastura in eadem villa sicut meis animalibus ita sit communis animalibus predictorum fratrum et hominum eorum cum pasnagio boscorum meorum ubicumque fuerint adiciens ut ipsi monachi et homines eorum ad omnes necessitates suas hoc est ad domos faciendas et ad clausuras et ad ignem et ad omnia preter vendere liberrime et absque customia habeant Ecclesiam autem de Haitona cum omnibus appendiciis et capellam Sancti Johannis de castello meo cum omnibus appendiciis hoc est cum decima Amentonie et decima Mertone et ceteris ubicumque fuerint et ecclesiam Aldevestrue cum omnibus ad ipsam omnino pertinentibus ecclesiam de Malecomba cum capella alterius Malecumbe capellam de Hinetonia prenominate obedientie in elemosinam perpetualiter delegavi Totius insuper terre mee ecclesias et decimas quas deliberare potero eidem obedientie concedo Providens quoque benigne fratrum refectioni vivarium supramemorate ville Claverdonie cum ejusdem vivarii molendino dono Hec autem suprascripta remota omni laicali vexatione et dominio ne de cetero quisquam calumniose et temere injuriam inferret rata et inconcussa ut pretaxatum esse volui et sigilli mei attestatione communivi Hujus autem donationis mee legitime et solemniter exhibite idonei et irrefragabiles testes esse dinoscuntur Robertus prior Monemute Gaufridus de Spiniac Robertus presbiter de Haitona Robertus clericus de Suitenesfeld et Adalardus presbiter de laicis Margarita uxor mea et Wilhelmus et Richardus filii mei Rainaldus frater meus Engenolfus et Osbertus de Lunce Cumba et Adevisa et Agnes et Aalis