Charter Document - 06290020

Charter Document - 06290020


Charter Number: 06290020
Cartulary Title: Chartes anciennes du Prieuré de Monmouth en Angleterre au diocése d'Hereford, membre de l'abbaye Bénédictine de Saint-Florent prés Samur
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Gislebertus Herefordensis Dei gratia episcopus concedo monachis de Munemuia dominium ecclesie Sancti Andree de Aura cum appendiciis suis quod Rogerus comes Herefordensis eis donavit et post decessum Hugonis presbiteri qui ejusdem ecclesie persona est personatum qui ad me spectat eis concedo salvo jure Hugonis in vita sua per omnia et salvis episcopalibus et sinodalibus Et ut hec donatio firma et inconvulsa in perpetuum maneat presenti scripto et sigilli mei attestatione ipsam confirmo Hujus etiam donationis sunt testes Radulfus Herefordensis ecclesie decanus et Petrus archidiaconus et Ernulfus prior Sancti Guthlaci et Robertus prior supradicte Monemue et Ricardus de Vestbiria Galfridus de Cliffordia et Walterus de Cluna et Herveus de Caples Gilebertus de Valford et Walterus del Fredne Si quis autem hanc confirmationem cassare attemptaverit divino eum relinquo judicio