Charter Document - 06290018
| Charter Number: | 06290018 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes anciennes du Prieuré de Monmouth en Angleterre au diocése d'Hereford, membre de l'abbaye Bénédictine de Saint-Florent prés Samur |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1144 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus Dei gratia Herefordensis episcopus successoribus suis et universis sancte Dei ecclesie filiis perpetuam in Domino salutem Quoniam processu temporis a memoria hominum multa elabi et antiquari videntur tam futuris quam presentibus notum fieri dignum duximus quod Guienocus dominus de Monemuda pro salute anime sue et parentum suorum eterna sibi sine dubio sperans inde adquirere premia omnes ecclesias de terra sua cum ipsarum pertinentiis hoc est cum decimis suis omnibus et ceteris beneficiis ad ipsas omnino pertinentibus Deo et monachis obedientie sancte Marie de Monemuda que obedientia Beati Florencii de Salmuro juris esse dignoscitur in elemosinam perpetualiter concessit et donavit et legitimis testibus confirmavit quorum nomina hec sunt Rado monachus supradicti Guienoci David monachus cognomento Taxius Dodomandus et Herveus sacerdotes Normandus filius Gosberti Hugo de Glocestria Reinaldus Grossus Willelmus autem ejusdem Guienoci nepos ei in honorem succedens easdem ecclesias et cetera beneficia ad honorem Dei et sancte Marie concessit diligenter conservavit et protexit Quod Badero hujus Willelmi filius et Rohesia ejus uxor qui nunc temporis eundem honorem habent et honorifice gubernant ita esse factum congratulantur et confirmant et beneficiis adaugent ecclesiam videlicet Sancti Tedioci ecclesiam Sancti Egidii de Castello Godrici ecclesiam Sancti Custenin de Biconovria ecclesiam de Hopa Pagani filii Baderonis ecclesiam de Haillilda Hopa ecclesiam de Tibristonia ecclesiam de Stratonia ecclesiam de Aspretonia ecclesiam de Lindeneia ecclesiam Sancti Nicholai de Stantonia capellam de Honteleia Ecclesiam vero Sancti Petri de Tatintonia quam Ricardus de Cormeliis pro sue et sui patris anime et matris remedio nichil omnino in eadem ecclesia neque in decimis neque in ceteris beneficiis ad ipsam pertinentibus sibi retinens Deo et supradictis monachis nostro tempore largitus est supranominatis ecclesiis adjungi non incongruum nobis videtur Ecclesiam quoque Sancti Roaldi de Treket cum appendiciis ipsius et decimis omnibus de eodem Treket que nuper monitu nostro et voluntate a Roberto Baderonis sepe dicte obedientie in perpetuum concessa est pretaxatis ecclesiis adhiberi volumus Eas itaque episcopali auctoritate Herefordensi capitulo attestante et adprobante pontificali dignitate intemerata permanente in honorem Dei et Sancti Florentii sigillo nostro corroboramus et communimus et ut predictus Guienocus et heredes ipsius eas donaverunt libere in perpetuum concedimus Predicti autem capituli irrefragabiles personas in testimonium adduci sanum videtur que in presenti cartula contineri videntur Radulfus decanus Briencius thesaurarius Gillebertus cantor Rannulfus Archimeri magister Reinaldus Hugo de Clifordia Ordgarus Galterus Hosbertus magister Eustachius Hugo Partes Hec autem ea propter et auctoritate nostra et testibus prenominatis ita stabilimus ne future posteritati aliqua dubitatio inde suboriri videatur Si quis autem hanc nostram confirmationem cassare aut infringere attentaverit divino judicio eum relinquimus conservantibus vero benedictio Dei et nostra concedatur Anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi MCXLIV facta est ista confirmatio donatio vero ipsarum ecclesiarum facta est in tempore Willelmi regis qui Angliam devicit et sibi nobiliter subjugavit excepta ecclesia Tatintonie et ecclesia de Treket que nostro tempore et nostro monitu donate fuerunt
