Charter Document - 06290017
Charter Number: | 06290017 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes anciennes du Prieuré de Monmouth en Angleterre au diocése d'Hereford, membre de l'abbaye Bénédictine de Saint-Florent prés Samur |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1131 - 1144 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rotbertus Dei gratia Herefordensis ecclesie minister humilis Godfridus priori de Monemutha vivendo monacum imitari et assequi Christum Sicut nostri ordinis est ecclesie persecutores digna animadversione coercere et repellere ita ecclesiam honore debito venerantes et de suis substanciis sustentantes nostra sunt qua possumus benedictione digni et oratione fulciendi Ea propter frater venerande Rotbertum Baderonis filium Deo attente commendamus et pro sua salute fideliter exoramus cujus assensu et concessu nos quoque concedimus et donamus ecclesie beate Marie de Monemutha tuo prioratui commisse ecclesiam Beati Rualdi de Treget eique in perpetuum subjectam subservire precipimus episcopali dignitate omnino intemerata manente Hanc igitur nostram donationem et pretaxati Rotberti cum libero assensu concessionem episcopali auctoritate firmantes ratam haberi et inviolatam permanere decernimus Si quis autem hec violare quod absit attentaverit eum examini judicii divini relinquimus conservatores autem et defensores hujuscemodi facti Dei et nostra benedictione salutamus Valete