Charter Document - 06290014
Charter Number: | 06290014 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes anciennes du Prieuré de Monmouth en Angleterre au diocése d'Hereford, membre de l'abbaye Bénédictine de Saint-Florent prés Samur |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Hugo de Laci et Roes uxor mea et Robertus filius meus damus et concedimus in perpetuam elemosinam monachis Sancte Marie de Monemuta tres solidos in redditu de Lideneia pro salute animarum nostrarum et predecessorum nostrorum Quod quia volumus ratum et inconcussum permanere sigilli nostri attestatione confirmamus et ita ut prenominati solidi ad festum sancti Michaelis apud Lideneiam annuatim reddantur Hiis testibus Gilberto de Monemue Roberto de Albemar Petro priore Roberto de Monemue Widone capellano magistro Reinbaldo Roberto scriptore Monun et Brientio et multis aliis