Charter Document - 06290009

Charter Document - 06290009


Charter Number: 06290009
Cartulary Title: Chartes anciennes du Prieuré de Monmouth en Angleterre au diocése d'Hereford, membre de l'abbaye Bénédictine de Saint-Florent prés Samur
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1120
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Badero de Momuta et uxor sua Rohes omnibus amicis vicinis atque hominibus suis clericis laicis tam posteris quam presentibus salutem Vestre notum facio diligentie me cum uxore mea ipsa etiam id impetrante ecclesie Sancte Marie de Monemuta et inhabitantibus monachis videlicet Gofredo priori Helie Reinaldo et eorum successoribus in perpetuum concessisse in elemosinam decimam quam pretor redditurus est de villa de Monemuta Hujus rei concessio facta est circa festivitatem Omnium Sanctorum in die qua michi desponsata fuit uxor mea Rohes apud Striguiliam Donatio vero facta est in sequenti festivitate sancti Martini apud Monemutam super altare sancte Marie per unum cultellum Per tres terminos reddantur hic denarii ad festivitatem sancti Andree tertia pars in Ramis Palmarum tertia pars in octabis Pentecostes tertia pars Cujus rei sunt testes Galterus frater Gilleberti consulis qui ipsa die loco consulis uxorem meam michi dedit et Gofredus Monemutensis prior Odo Striguilensis prior comitissa Ysabel Robertus filius Baderonis Johannes filius Roberti Thomas filius Pagani Meno de []eleia Reinaldus de Hagepenna et plures alii Valete