Charter Document - 06290008

Charter Document - 06290008


Charter Number: 06290008
Cartulary Title: Chartes anciennes du Prieuré de Monmouth en Angleterre au diocése d'Hereford, membre de l'abbaye Bénédictine de Saint-Florent prés Samur
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1120
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Baderon de Monemue omnibus hominibus suis vicinis et amicis Francis et Anglis atque Walensibus tam futuris quam presentibus salutem Notum sit vobis quia ego assensu filiorum meorum Gisleberti et Jacobi pro exchangio de Hodenoc concessi et donavi Roberto priori et monachis de Monemuta in elemosinam tres forgias unam quamque pro xx solidis in burgo meo de Monemuta supra ripam Waie liberas et absolutas et quietas et omne ferrum quod in eis fabricabitur ab omni teloneo et forestagio et passagio et ab omni penitus genere consuetudinum Necnon concessi quatinus ad peisam meam sint quieti et liberi de teloneo et qui vendunt et qui emunt ferrum trium predictarum forgiarum hac tamen conditione reservata quod quando percepero in posterum quia iste tres forgie mihi noceant daturus sum eis exchangium valens lx solidos per annum Preterea predicta conventio inter me et monachos sic discernatur quamdiu carbonarii trium predictarum forgiarum operabuntur in meo bosco quieti sint a forestagio si in alterius bosco operabuntur quantum ad me pertinet quieti sint et reddant domino illius nemoris quod reddere debuerint De peisa mea sicut supradictum est sint quieti et vendentes et ementes sed si quis emerit ferrum de illis forgiis ut iterum revendat causa lucrandi et illud ferrum iterum posuerit super peisam meam reddatur inde teloneum Et quicunque de hominibus meis voluerit tenere predictas forgias de monachis liberam facultatem tenendi habeant hoc excepto quod nulli qui de me forgiam tenet liceat dimittere forgiam meam pro forgia monachorum sed si vult utramque tenere concedo ita ut mea non decidat Hanc meam donationem sigilli mei confirmatione roboratam dedi et confirmavi coram hominibus meis testibus his de monachis Roberto priore Mauritio Willelmo celerario de clericis Guidone capellano magistro Rogero Gilleberto secretario Patritio clerico Gaufrido scriba de laicis Gilleberto filio domini Baderonis Jacobo fratre ejus Seisello filio Dunwalli Roberto de Abbetot Willelmo filio Roberti Roberto de Albemare Waltero Marmiun Willelmo de Mareis dapifero