Charter Document - 06290006
Charter Number: | 06290006 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes anciennes du Prieuré de Monmouth en Angleterre au diocése d'Hereford, membre de l'abbaye Bénédictine de Saint-Florent prés Samur |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives |
Charter:
Dedit preterea supradictus Willelmus filius Baderonis terram Chachebren que est justa molendinum Castelli Godrici Deo sanctoque Florentio beatissimeque virgini Marie de Monemuda et monachis ejus Hoc autem donum fuit factum tercia die ante solemnitatem beatissimi patris nostri que colitur in quadragesima presente abbate Sancti Florentii qui tunc temporis Monemudam venerat Hujus igitur terre donationem concesserunt domina Haduis uxor domini Willelmi et Iveta et Advenia filie eorum In ipso etiam die quo supradicta terra data fuit sanctis predictis acceperunt beneficium suum a domno Willelmo abbate Willelmus filius Baderoni et uxor ejus domina Haduis et filie eorum et fere omnes barones eorum et uxores qui omnes tam mares quam femine tam parvi magnique juvenes et senes qui aderant predicte terre donum atque concessionem auctorizant et testificantur quorum quedam nomina hec sunt Robertus frater domini Paganus Robertus Walensis filius domini Robertus filius Bernardi Hugo dapifer Rainerius filius ejus Float filius Alani dapiferi et alii quorum non est numerus domnus Willelmus Sancti Florentii abbas Donatus monachus Hunbaldus Moyses Gilebertus Maino Rannulfus qui hanc cartam dictavit atque linivit de famulis monachorum Benedictus Galterius