Charter Document - 06290003

Charter Document - 06290003


Charter Number: 06290003
Cartulary Title: Chartes anciennes du Prieuré de Monmouth en Angleterre au diocése d'Hereford, membre de l'abbaye Bénédictine de Saint-Florent prés Samur
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1070
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

Hanc crucem fecit domnus Willelmus filius Baderoni Quoniam nullo probabiliori testimonio preterita memorantur quam ut certis scripturarum indiciis declarentur universorum insidiis perfidorum refragari gestientes ne falsa pro veris latrando dente canino nos mordeant utpote falsi calumpniatores ea que sanctorum ecclesiis a quibusque fidelibus pro Domino tribuuntur cunctis mortalibus sagacissimo stilo manifesta relinquere satagimus Wihenoecus igitur atque Willelmus nepos ejus dederunt Deo Sanctoque Florentio de Salmuro ecclesiam de Monemuda omnesque ecclesias suas atque decimationes totius terre sue sive omnium hominum suorum videlicet annone peccorum mellis et ferri et molendinorum suorum et caseorum et lane omniumque rerum de quibus decimationes redduntur Dederunt etiam sancto supradicto juxta castellum Monemude trium carrugarum terram et molendinum de Milebroc et pratum unum ad Blakenalre et terram apud Sanctum Cadocum et pratum quoddam sub castello suo et unam virgam terre videlicet terre Godrici et apud Suentune unam hidam terre et in omnibus bocis suis pasnagium dominicis porcis suis Preterea dederunt boscum ad edificandum se et homines suos videlicet ad omnia sibi necessaria Concesserunt denique supradicto sancto Wihenoecus atque Willelmus nepos ejus septem burgenses in foro suo a teloneo et ab omni consuetudine liberos atque quietos fore excepta forisfactura corporali justitia digna Hujus siquidem doni sunt isti testes Wihenocus Sancti Florentii monachus Rannulfus monachus Gislebertus monachus Petrus monachus de hominibus domni Willelmi Robertus filius Bernardi Hugo dapifer Mainus filius Hateguis Ivo presbiter Mainus de Labutsac Renaldus Grosus Hugo Bos Ernaldus de Villa Osberti Raterius filius Wihenoci Hugo Rufus Rogerius privignus Hugonis Rodaldus Brientius Senex de famulis saneti Robertus famulus et alii plures Preterea notificamus quia capellanum debemus invenire domino qui honeste sibi serviat Hoc donum concesserunt uxor domni Willelmi et filie ipsius videlicet Iveta et Advenia Hujus siquidem concessionis sunt isti testes Salomon et Willelmus filius ejus Willelmus frater Roberti Robertus Walensis filius domni Willelmi Gosfridus diaconus Berengarius dispensator Renaldus filius Odonis sacerdotis et Eudo Rotator