Charter Document - 06290002

Charter Document - 06290002


Charter Number: 06290002
Cartulary Title: Chartes anciennes du Prieuré de Monmouth en Angleterre au diocése d'Hereford, membre de l'abbaye Bénédictine de Saint-Florent prés Samur
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1081
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Pridie nonas februarii concessit rex Willelmus Sancto Florentio et abbati atque monachis suis omnes decimas et terras quas Wethenocus de Monemud dederat ante Sancto Florentio Isla autem concessio facta est in camera regis apud castellum quod vocatur Salesberia teste Alano comite et Badorono fratre Wethenoci et ipso Wethenoco qui donationem fecerat necnon et Radulfo monacho Sancti Florentii qui propter hoc regem adierat Nomina rerum quas dedit Wethenocus Sancto Florentio concedente Anglorum rege Willelmo Wethenocus donavit Sancto Florentio abbati et monachis ejus omnes decimas terre sue quas ipse dominicas habebat Earum autem decimarum quas milites sui habebant ab illo duas quidem partes predictis monachis tercias vero ipsis militibus ipsorum concessu dimisit Donavit preterea terram trium carrucarum apud Monemud cum quadam parte pratorum suorum Dona huc usque dicti concessit rex concessione gratissima Verum preter ista donavit idem Wethenocus predicto monasterio unam hidram terre cum carruca et bobus apud Cirecestre de quo dono dixit ei rex ut daret quidem ipse vero concederet si quidem ei placeret Et apud Tebristone donavit idem miles eisdem monachis virgam terre ad opus porcorum eorundem monachorum de quo dono nichil regi locutus est