Charter Document - 06280539
Charter Number: | 06280539 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Conques en Rouergue |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1163 - 1179 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Galterius Dei gratia Lingonensis episcopus omnibus in posterum Convenerunt in presentia nostra abbas sancte Fidis Isarnus dictus cum quibusdam fratribus suis et Guido comes Salionis et ejus frater Ebalus super dubitacionem cujusdam controversie que inter eos versabatur de potestate ville dicte Chavannich Cognoverunt itaque in audientia nostra prefati viri Guido et Ebalus quot in villa Chavannich nichil haberent preter magnam justiciam et majorem ville et hominem quemdam alium Guidonem dictum et familia ejusdem et mansum unum majoris ipsius et liberam ville custodiam non nisi hec omnia predicti fratres sancte Fidis dictos viros habere in villa illa cognoverunt sed tamen mansum majoris dicebant eos ibi habere ut ibidem reciperentur in hospicio et non alibi si forte in villam venirent Consilium tamen fuit predictorum fratrum ut ad tempus sustinerent prefatum Ebalum qui rem tenebat quam prescripsimus in villa illa tenere sub hac condicione quod quandocumque fratres reclamare voluerint idem Ebalus vel qui pro eo rem tenuerit ejus super hoc justicie stabit Juravit sepe dictus Ebalus quod nulla alia nisi prescripta a villa ibi exigeret neque extorqueret neque talliam nec aliam exactionem neque procurationem neque hospitalitatem qui vulgo dicitur albergarta Protaxatus vero comes spopondit se facturum bona fide justiciam de fratre suo Ebalo si qua alia quamque ipsi cognoverint a villa dicta extorqueret Ut autem hoc firmiori muniretur stabilitate per manum nostram factum est et auctoritate firmatum Hujus rei testes sunt Gerardus Lingonensis archidiaconus Radulfus Matheus Benignus canonici Philipus abbas Sancti Benigni Paganus Olevarus milites