Charter Document - 06280484

Charter Document - 06280484


Charter Number: 06280484
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Conques en Rouergue
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1090
Date type: Internal, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus quia Hosfridus de Bello Monte cum uxore sua Gertrude et duobus filiis Hugone et Fulcone et fratre nomine Savaricus dederunt sancte Fidi pro remedio animarum suarum et pro requie animarum militum suorum Girberti atque Gimoni interfectorum locum qui Virida Fons dicitur sicut aqua dividit que usque ad aliam aquam decurrit et a semitam que pertingit usque ad viam puplicam usque ad aquam superius predictam et insuper dedit silvam nomine Vavan ad edificia propria nobis et nostris sine empcione et in Vava sit medietatem que sibi habere videtur quousque melioracionem loci videat in melius proficere necnon ubicumque pastionem porcorum scilicet in Vavasitexto et in aliis ubicumque sua potestas videtur percurrere Et hoc datum est in manibus fratrum Arnaldi monachi atque Geraldi conversi qui levaciones facit choram his testibus Milone Ansirici Wolterius Girardo Rodulfo Himberto Widoni Gausfrido Custodes autem harum silvarum dederant Deo et sancte Fidi Rotbertus et Umbertus quod ad illos videbantur pertinere videntibus et audientibus Rodulfo Willelmo Rodulfo filio Salva Arberto filio Arberto Girberto Berroers Si quis autem de hoc dato quod datum est choram testibus prenominatis aliquid voluerit domere heternas penas luat cum Juda proditore neque cum electis in regno annumerare Dei valeat Acta scedula hec Flaviniaco monasterio regnante Rainaldo abbate anno III Begone autem abbate sancte Fidis regnante anno III et IIII menses