Charter Document - 06280447

Charter Document - 06280447


Charter Number: 06280447
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Conques en Rouergue
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1086
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Domno et patri suo S abbati frater W devotas in Christo orationes Testis mihi est Deus cui servio quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in meis orationibus Desidero enim videre vos quum sepe proposui venire et prohibitus sum usque adhuc ut aliquam per vos habeam consolationem quia tribulationes et tristicie super abundaverunt mihi ut vix alicui patefacere queo Nunc vero abbas Gerontius et abba Rodulfus invitant me ad suorum obedientiam aliquando blandiciis aliquando terroribus nec sic valent vincere Modo autem super hac re consulite salubriter et remanda sagaciter per Nivilonem sive per istum in capite jejunium quid agere debeam Valete Salutat vos domnus Wido comes cum suis et donat monasterio sancti Salvatoris locum qui dicitur Cavanni cum suis appenditiis et alium locum similiter qui dicitur Goges cum suis appenditiis et cum viderit aliquem a vobis missum donationem faciet kartulo coram episcopo et principibus terre