Charter Document - 06260003
| Charter Number: | 06260003 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Register and Chronicle of the Abbey of Aberconway |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Protection |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Johannes Dei gratia Rex Anglie Dominus Hibernie Dux Normannie et Comes Andegavie Justiciariis Vicecomitibus et omnibus Ballivis suis Anglie et Wallie et totius terre sue et Portuum Marie salutem Sciatis quod suscepimus in manum et protectionem nostram Abbatiam de Aberconwey et Monachos ordinis cisterciensis ibidem Deo servientes et omnes res et possessiones suas Et ideo precipimus quod Abbatiam illam et monachos in eadem servientess et omnes res et possessiones suas et omnia que ad eos spectant custodiatis et manuteneatis sicut nostra proprie ne quis eis de aliquo molestiam vel injuriam aut gravamen faciat Et firmam pacem habeant et quieti sint de thelonio et passio et paagio et pontagio et omni consuetudine que ad nos pertinent per totam terram nostram et talem inde quietantiam habeant de omnibus que ipsi vel famuli et servientes sui poterunt assecurare sua esse proprie qualem alii monachi habent de ordine Cisterciensi Et prohibemus ne quis eis super hoc veracionem vel injuriam aut gravamen inferre presumat super foros facturam nostram sicut carta Henrici Regis patris nostri rationabiliter testatur Teste Petro de Pratellis Engelranum de pratellis Petro de Stokys Datum per manum Archidiaconi Wellen apud Mountford primo die Aprilis Anno regni nostri tercii
