Charter Document - 06259070
Charter Number: | 06259070 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1156 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Margeria comitissa Warewykie Willelmo comiti Warewykie et omnibus baronibus illius honoris et omnibus baronibus Goherie salutem Notum sit vobis me dedisse et concessisse Deo et Sancte Marie [et] militibus Templi Jerusalem quod dicitur Templum Salomonis de Jerusalem villam de Lanmadoc cum omnibus pertinenciis in bosco et in plano et in aquis et in viam et extra vias per assensum Henrici filii meii qui hujus terre heres est solam et quietem et liberam de omni consuetudine et omni seculari servicio Testibus Rotrodo episcopo Ebroicensi Philippo Baiocensi episcopo Gaialeramo comite Mellenti Roberto de Novoburgo filio meo Gaufrido filio meo Rogero capellano Data MCLVI anno ab incarnacione Domini apud capitulum Sancti Stephani in Normannia juxta Novumburgum