Charter Document - 06258074

Charter Document - 06258074


Charter Number: 06258074
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1301
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Ad quam peticionom predictus Walterus de Pederton qui per preceptum Regis ibidem venit tunc respondit et dixit tam pro Domino Rego quam pro se ipso quod predicta terra de Gower est infra procinctum Comitatus Regis de Kermerdyn et quod idem Willelmus et antecessores sui et eciam tenentes ejusdem terre de Gower semper sectam facere consueverunt ad Comitatum predictum et tunc fecerunt et quod Dominus Rex tunc fuit seisitus de secta eorundem ad eundem comitatum Et idem Willelmus dixit quod Dominus Johannes Rex avus Domini Regis nunc dedit concessit et carta sua confirmavit dilecto et fideli suo cuidam Willelmo de Breouse antecessori ipsius Willelmi cujus heres ipse est totam terram de Gower cum pertinenciis suis in Wallia Habendam et tenendam sibi et heredibus suis de ipso Rege et heredibus suis per servicium unius militis pro omni servicio Et voluit et firmiter precepit quod predictus Willelmus et heredes sui post ipsum haberent et tenerent totam predictam terram de Gower cum omnibus pertinenciis suis in Wallia de ipso Rege et heredibus suis per predictum servicium ut predictum est bene et in pace libero et quiete integre et plenarie et honorifice cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis in omnibus locis et omnibus rebus ad predictam terram pertinentibus Et protulit cartam predicti Domini Johannis Regis que hoc idem testabatur Et dixit quod omnes antecessores sui a tempore confectionis carte predicta et similiter ipse met toto tempore suo habuerunt in predicta terra de Gower omnimodam jurisdictionem regalem de tenentibus ejusdem terre et cognitionem omnium placitorum in dicta terra qualitercumque emergencium et absque hoc quod antecessores ipsius Willelmi seu tenentes sui terre predicte aliquam sectam ad dictum comitatum fecerunt seu alicui in eodem comitatu responderunt de re aliqua et eadem libertate usi fuerunt plene et integre bene et pacifice absque interruptione aliqua per cartam predictam quousque predictus Waltero tempore suo quo fuit vicecomes comitatus predicti de Kermerdyn ipsum Willelmum homines et tenentes prefate terre sue de Gower graviter distrinxit et multipliciter inquietavit ad sectam faciendum ad comitatum predictum et ad respondendum in eodem comitatu quibuscumque de ipsis conquerentibus Preterea dixit quod Willelmus de Breouse pater suus et cujus heres ipse est obiit seisitus de eadem jurisdictione regali in predicta terra et absque hoc quod ipse Willelmus pater suus aut tenentes sui tempore suo aliquam sectam fecerunt ad comitatum predictum aut in eodem alicui responderunt et quod ipse successit eidem in eadem terra et similiter in eadem libertate ut filius ejus et heres et petiit quod sine breve non deberet inde respondere ex quo antecessor suus obiit seisitus de eadem libertate [] Et quia predictus Willelmus in peticione sua quam gratis porrexit dixit se talem libertatem habere per cartam Regis predictam et super hoc eandem cartam perrexit pro titulo et jure suo libertatis ejusdem et sit pl[ac]itavit gratis Et absque cohercione aliqua super jure et titulo libertatis predicte videbatur consilio domini Regis quod de predictis responsionibus suis resortiri non potuit nec ad breve de possessione poni deberet ex quo prius in jure respondit et titulum sui porrexit propter quod dictum fuit predicto Waltero quod diceret ulterius tam pro domino Rege quam pro seipso si plus dicere vellet aut sciret Et idem Walterus dixit quod predictus Willelmus per predictam cartam Domini Johannis Regis quam porrexit predictam libertatem Regalis jurisdictionis faciende et exercende in dicta terra de Gower nec eciam exempcionis secte comitatus predicti de Kermerdyn habende clamare non potuit Dixit enim quod in carta predicta continetur quod Dominus Joannes Rex [] dedit et concessit et carta sua confirmavit cuidam Willelmo de Breouse antecessori ipsius Willelmi totam terram de Gower cum pertinentiis suis in Wallia Habendam et tenendam sibi et heredibus suis [] prout in dicta carta continetur nec per cartam predictam plus sibi accrescere potuit vel aliud quam in eadem carta continetur Unde cum jurisdictio regalis quam dominus Willelmus qui nunc est habere clamat in terra predicta de Gower per cartam predictam in eadem specialiter non sit nominata nec antecessori ipsius Willelmi expresse concessa Nec talis libertas de jure communi dici poterit esse pertinens alicui terre quamquam terra predicta cum suis pertinenciis antecessori suo fuerit data et concessa cum talis libertas mere ad coronam Regiam pertineat et non ad terram aliquam nec a corona per verba communia nisi specialiter sit expressa et nominata poterit separari nec idem Willelmus aliquid speciale inde ostendit petiit Judicium pro Domino Rege [] Et super hoc per ipsum Dominum Regem datus fuit dies dicto Willelmo ad proximum Parliamentum sequens de audiendo inde judicio suo Et dictum fuit dicto Waltero quod similiter esset ibidem pro domino Rege prosecuturus [] loquelam predictam Et similiter quia diversi homines de terra predicta de Gower querimonias diversas in petitionibus suis contentas versus prefatum Willelmum et ministros suos terre predicte ad Parliamentum predictum porrexerint dictum fuit eisdem hominibus tunc quod essent ad illud idem Parliamentum futurum eo quod dominus Rex querelas illas audire et terminare non potuit per viam juris priusquam discussio facta fuisset inter ipsum Dominum Regem et predictum Willelmum de jurisdictione predicta et ad quem illorum jurisdictio illa pertineat et pertinere debeat cum cognitio querelarum predictarum dependebat de jurisdictione predicta quam predictos Willelmus clamavit Et tunc inhibitum fuit eidem Willelmo sub foris factura terre predicte ne interim eisdem querentibus injuriam feceret molestiam aut gravamen contra justiciam aut consuetudinem partium illarum [] Postea ad proximum Parliamentum Domini Regis sequens videlicet apud Lincolniam in octabis Sancti Hillarii anno regni ipsius Domini Regis nunc vicesimo nono venerunt predictus Willelmus et Nicholaus de Warewyk qui sequebatur pro domino Rege et similiter homines predicti querentes de predicta terra de Gower in forma predicta adjornati ad sequendum in forma eis injuncta et superius expressa Et quibus coram Rege et consilio suo comparentibus habitisque inter ipsum Dominum Regem et dictum Willelmum aliquamdiu altercationibus super jurisdictione predicta et aliis in dicto processu contentis recitatisque rationibus prius ex utraque parte propositis datus fuit dies eidem Willelmo ad proximum Parliamentum sequens audituro judicium suum in loquela predicta Et similiter tunc dictum fuit predictis conquerentibus quod essent ad illud idem Parliamentum querelas suas prosecuturi si vellent Et inhibitum fuit eidem Willelmo tunc per breve Domini Regis ne interim faceret pendentibus querelis suis coram ipso Rege et consilio suo injurias vel gravamina aliqua eisdem conquerentibus Postea ad istud Parliamentmn ipsius Domini Regis apud Westmonasterium in octabis Sancti Johannis Baptiste anno regni sui tricesimo venerunt predictus Willelmus de Breouse et similiter N de Warrewik qui sequitur pro Rege [] Et eciam homines predicti de terra de Gower prius conquerentes [] Et idem Willelmus instanter peciit quod Dominus Rex et consilium suum sibi remedium et justiciam facerent de injuriis et gravaminibus sibi illatis prout in petitione sua predicta continetur et que sibi fiebant per predictum Walterum contra libertates predictas quas habet infra predictam terram de Gower et habere debet et antecessores sui habuerunt a tempore confectionis predicte carte habuisse infra terram suam de Gower Que quidem libertas et jurisdictio tales sunt quod ipse debet cancellarium suum et sigillum suum in eadem cancellaria [habere] hominibus et tenentibus suis terre predicte de Gower deserviencia cum necesse fuerit judicium vite et membrorum et eciam cognitionem omnium placitorum tam corone quam aliorum quorumcumque infra dictam terram inter quascumque personas emergentium ut de terra in marchia et extra comitatum predictum de Kermerdyn et extra potestatem vicecomitis ejusdem comitatus existente Et dicit quod antecessores comitis Warewik qui nunc est in quorum manibus terra predicta de Gower fuit antequam terra illa devenit in manum domini Regis Johannis predicti ratione dominii illo usi fuerunt plene et integre illa libertate videlicet quod cancellariam suam et sigillum suum ibidem habuerunt jurisdictionem judicii faciendi vite et membrorum et cognitionem omnium placitorum infra dictam terram de Gower inter quascumque personas emergentium Et eciam quod prefatus Johannes Rex a tempore quo predicta terra ad manum suam devenit et toto tempore quo seisitus fuit de eadem habuit ibidem quendam ballivum suum ad custodiam ejusdem terre faciendam specialiter deputatum qui eandem terram ut per se separarem et in nullo ad comitatum de Kermerdyn spectantem custodivit ut omnino seperaram a comitatu predicto et sigillo Domini Regis predicti in predicta forma toto tempore dicti Regis usus fuit et eciam tota jurisdictione predicta in eadem terra et absque hoc quod tenentes terre illius tempore illo aliquam sectam ad comitatum de Kermerdyn fecerunt seu quod vicecomes comitatus illius aliquam jurisdictionem aut potestatem in tenentes predicte terre de Gower habuit aut exercuit ratione officii sui vicecomitatus predicti Et dicit similiter quod dictus Willelmus antecessor suus cujus heres ipse est et cui predicta carta facta fuit per eandem cartam in dicta terra intravit et eadem libertate toto tempore suo in terra predicta usus fuit bene et in pace ratione predicte carte videlicet jurisdictione regali totaliter ut predictum est et absque hoc quod ipse aut tenentes sui terre predicte ad dictum comitatum sectam fecerunt aut alicui in eodem comitatu responderunt Et similiter omnes heredes Willelmi antecessoris sui primi Inquisitoris per dictam cartam usi fuerunt eadem libertate plene et integre absque interuptione et ipse similiter toto tempore suo quousque dictus Walterus de Pederton jam de novo et a tempore quo fuit vicecomes comitatus de Kermerdyn ipsum Willelmum volens exheredare et ipsum et tenentes terre sue predicte in servitutem ponere ipsum Willelmum et homines terre predicte multipliciter distrinxit ad sectam predictam ad comitatum de Kermerdyn faciendam in exheredationem ipsius Willelmi manifestam et contra tenorem carte regio predicte Et petit quod super hoc per ipsum dominum Regem et consilium suum remedium apponatur prout in petitione predicta plenius continetur [] Et Nicholaus de Warwyk qui sequitur pro Rege dicit quod predicta terra de Gower est infra procinctum comitatus predicti de Kermerdyn et semper extitit tam temporibus antecessorum comitis Warrewick qui nunc est dum terra illa in manibus eorum fuit quam eciam toto tempore quo terra predicta fuit in seisina dicti domini Johannis Regis et quod predictus Willelmus et omnes antecessores sui a tempore confectionis carte predicte sectam facere consueverunt ad eundem comitatum et ibidem respondere quibuscumque de se conqueri volentibus et ibidem justiciam recipere quousque Willelmus de Breouse pater Willelmi qui nunc est in exheredationem domini Regis post bellum de Evesham sectam illam sibi attraxit et Domino Regi patri Domini Regis nunc subtraxit et ipsum dominum Regem de illa secta ad comitatum de Kermerdyn facienda omnino exheredavit et jurisdictionem regalem predictam quam idem Willelmus qui nunc est clamat in predicta terra super dominum Regem patrem domini Regis nunc usurpavit et occupavit absque waranto aliquo prout bene patet per cognitionem predicti Willelmi expresse in placito predicto maxime cum idem Willelmus jurisdictionem predictam tantummodo clamet per cartam domini Johannis Regis predictam et in qua carta nulla fit mencio specialis de aliqua jurisdictione regali seu exempcione secte comitatus predicti prefato Willelmo antecessori dicti Willelmi nunc concessis cum talis jurisdictio regalis ita sit corone annexa quod absque speciali facto non potest a corona separari prout superius dictum est Preterea dicit pro domino Rege quod cum alique libertates regales cum terra aliqua alicui per cartam et factum Regis concedantur et terra illa cum libertatibus illis postea ad manum Regis quacumque de causa devenerit quod licet Rex terram illam alicui postea concesserit et dederit cum suis pertinenciis sine mencione faciende expresse de jurisdictione et libertate regali quod libertates regales que corone Regie prius fuerunt pertinentes et illi corone retornate et re annexe non poterunt a corona illa per talia verba generalia cum pertinentiis [] aliquo modo separari Immo ipsi corono integre remanent nisi libertates ille specialiter fuerint concesse nominate et per factum speciale expresse unde cum dictus Willelmus bene cognovit quod terra predicta cum pertinentiis suis post seisinam antecessorum Comitis Warrewick qui nunc est devenit in manu domini Johannis Regis avi domini Regis nunc et per cujus donum et concessionem postea terra illa devenit in manus antecessorum predicti Willelmi et per cartam predictam et in qua quidem carta nulla fit mentio specialis de aliqua jurisdictione Regali predicta seu alia peciit judicium pro Domino Rege precise [] Postea coram ipso Domino Rege predictis recordo et processu recitatis et examinatis licet dominus Rex per rigorum justicie quam pluribus et majoribus de concilio suo videbatur ad judicium contra predictum Walterum procedere posset juxta formam et modum placiti predicti et consuetudinem curie sue et absque aliqua inquisitione per patriam inde capienda Idem Dominus Rex tamen de gratia sua speciali mitius cum dicto Willelmo agere volens et super premissis plenius certiorari et ad instanciam predicti Willelmi qui se super premissis in inquisitionem patrie posuit gratis et inquisitionem inde fieri petiit concessit et precipit quod rei veritas jurisdictionis predicte in terra predicta usitate tam de tempore antecessorum Comitum Warwik quondam dominorum illius terre quam de tempore quo terra illa fuit in manu Johannis Regis et similiter a tempore quo terra illa per concessionem et donum ipsius domini Johannis Regis in manibus antecessorum ipsius Willelmi devenit per patrium inquiratur Et quod inquisitio illa capta ipsi domino Regi ret ornetur ad proximum Parliamentum suum post festum Sancti Michaelis apud Westmonasterium Et datus est dies dicto Willelmo ad illud idem Parliamentum audituro inde judicium suum Et ad illam inquisitionem in forma predicta capiendam et eciam ad alias inquisitiones similiter capiendas in quibus idem Willelmus se posuit coram Johanne de Haveryngs Willelmo Inge Rogero de Southcote et Waltero de Pederton auditoribus de diversis transgressionibus et querelis per ipsum Willelmum de Breousa diversis hominibus de terra predicta de Gower factis post inhibicionem predictam ipsi Willelmo factam prout iidem querentes asserunt et in quibus inquisitionibus querentes predicti et eciam dictus Willelmus se posuerunt prout putet per processum et recordum coram predictis auditoribus inde habita assignatur J Wogan Willelmus de Mortuo Mari et Walterus Hacklut [] Ita quod inquisitione[s] illas in partibus predictis capiant et easdem inquisitiones Domino Regi ad proximum Parliamentum predictum ret ornent et partibus eundem terminum assignent ad audiendum inde judicium Et sciendum quod recordum istud et eciam alia recorda de placitis coram predictis auditoribus habita mittuntur prefatis J Wogan et sociis suis sub pede sigilli Domini Regis [] Et mandatum est Edwardo filio Regis Principe Wallie quod de comitatibus suis de Kermerdyn et de Cardigan et eciam de villa et terra sua de Haverford et similiter mandatum est Johanne de Valencia comitise de Penbrok quod de terra sua de Penbrok venire faciant coram prefatis J Wogan et sociis suis tot et tales tam milites quam alios liberos et legales homines ad certos diem et locum quos iidem J Wogan et socii sui eis scire facient per quos rei veritas in premissis melius sciri poterit et inquiri ad faciendum inquisiciones predictas [] Et idem Willelmus de Breousa tam in ista querela versus dominum Regem quam in aliis querelis omnibus et singulis versus ipsum Willelmum factis per diversos homines de Gower prout patet per placita in rotulo alio isti rotulo appenso contenta ponit loco suo Griffinum ap Menryk ad Gower et Thomam Nuintyn ad lucrandum vel perdendum in eisdem querelis []

Source (click image below to view full size)