Charter Document - 06258070

Charter Document - 06258070


Charter Number: 06258070
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1156
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Item Notum sit omnibus hominibus ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Margeria comitissa de Warewykia assensu Henrici filii meii de Novo Burgo dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et Sancte Marie et fratribus milicie Templi Salomonis pro salute anime mee et patris mei et matris mee et pro animabus antecessorum et successorum meorum terram meam de Lanmadoc Habendam et tenendam libere et quiete plenarie et integre in bosco in plano in pascuis in pratis in viis in semitis in terris et in mari cum wregco et omnibus aliis fortitudinis que evenire possint cum omnibus pertinenciis suis ad eandem terram pertinentibus et omnibus libertatibus in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina melius vel liberius dari potest alicui domui religionis Et ecclesiam de Lanmadoc cum omnibus pertinenciis suis Et quia volo quod hec mea donacio et concessio et carte mee confirmacio firma permaneat imperpetuum presens scriptum apposicione sigilli munimine confirmavi Hiis testibus Roberto de Novo Burgo filio meo Galfrido de Novo Burgo filio meo Randulfo filio Ricardi Gadinor sacerdote et multi alii

Source (click image below to view full size)