Charter Document - 06251431
Charter Number: | 06251431 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant p[resentes] et f[uturi] quod ego Johannes filius Wronu medici d[edi] et c[oncessi] et h[ac] p[resenti] c[arta] m[ea] confirmavi D[eo] et ec[clesie] B[eate] M[arie] de Margan et monachis i[bidem] D[eo] s[ervientibus] in puram et perpetuam elemosinam unam acram terre arabilis in feodo de Bonewileston que extenditur in longitudinem ab aquilone versus austrum in parte orientali habens terram meam et in parte occidentali terram dictorum monachorum in parte vero aquilonari terram Wronu Wachan et in parte australi terram predictorum monachorum Tenendam et habendam de me et heredibus meis sibi in perpetuum libere quiete et pacifice ab omni vexacione seculari et demanda sicut ulla elemosina liberius et quiecius teneri et haberi potest Et ego predictus Johannes filius Wronu et heredes mei predictam acram terre predictis monachis contra omnes homines et feminas in perpetuum warantizabimus Et ut hec mea donacio et concessio et h[ac] p[resenti] c[arta] m[ea] confirmacio rata permaneat et stabilis in perpetuum presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Waltero de Sullia Willelmo Flandrensi Philippo le Sor Wronu Wachan de Penduuelin Johanne Springel de Bonewileston Roberto de Anne Thoma filio Ricardi et multis aliis