Charter Document - 06251427
Charter Number: | 06251427 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1199 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Dei gratia Landavensis episcopus archidiaconis decanis personis vicariis omnibus tam clericis quam laicis in sua diocesi constitutis salutem et benedictionem Universitati vestre notum facimus quod nos divine intuitu pietatis paci et quieti monachorum de Margan infuturum prospicientes confirmamus ec[clesie] S[ancte] M[arie] de Margan et m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] terram de Haudhaloc cum omnibus pertinenciis suis sicut carte donatorum testantur Et terram de Rossaulin cum omnibus pertinenciis suis s[icut] c[arte] d[onatorum] t[estantur] Et capellam de Haudhaloc c[um] o[mnibus] p[ertinenciis] s[uis] Et capellam de Rossaulin cum omnibus pertinenciis suis liberas et quietas ab omni servicio et exaccione et consuetudine tam ecclesiastica quam seculari Hec omnia predictis monachis sigilli nostri appositione et testium inscriptione confirmamus auctoritate qua fungimur sub anathematis attestacione inhibentes nequis predictis monachis contra cartas donatorum seu privilegiorum suorum tenorem vexationem molestiam aut gravamen inferre presumat Hujus confirmationis testes hii sunt Nicholaus thesaurarius de Landavia Ricardus decanus de Bonevilest Helyas decanus de Novo Castro magister Rogerus de Culn magister Walterus de Bergeveni Robertus de Bergeveni Johannes frater domini episcopi Philippus de Marcros