Charter Document - 06251426

Charter Document - 06251426


Charter Number: 06251426
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quittance
Date: 1230 - 1240
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant o[mnes] p[resentes] et f[uturi] quod ego Owein filius Alaythur consensu et consilio amicorum meorum concessi et quietam clamavi D et ec[clesie] S[ancte] M[arie] de Margan et monachis i[bidem] D[eo] s[ervientibus] in puram et perpetuam elemosinam totam terram inter sursam de Frudel et viam que vadit de Pennud usque Bleinkenan et inter rivulum qui dicitur Bleinnant Liueth Leuerth proximum Torrekemerev et Nant Disculua sicut carta Alaithur patris mei quam inde habent testatur et sicut via tendit in transversum montana a sursa de Frudel usque Bleinkenan ut habeant et teneant eandem terram in bosco et plano cum omnibus pertinenciis suis libere et quiete ab omni seculari servitio et exactione sicut ulla elemosina liberius et quiecius potest teneri Et ego et heredes mei warantizabimus eis predictam terram contra omnes homines imperpetuum Hiis testibus

Source (click image below to view full size)