Charter Document - 06251424
Charter Number: | 06251424 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quittance |
Date: | 1175 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant o[mnes] h[oc] c[arta] v[isuris] vel a[adituris] quod ego Ivor et Tudir et Kenwrec filii Ruathlan ab Wrgi consilio et as[s]ensu patris nostri Ruathlan et aliorum amicorum nostrorum concessimus et quitum clamavimus totum jus nostrum et clamium quod habuimus erga monachos de Margan de terra que appellatur Aberclaeuduc et Gogouev apud Rosaulin ita quod neque nos neque heredes nostri predictis monachis pro eadem terra aliquando gravamen aut calumpniam inferemus Et sciendum quod nos coram domino G archidiacono et capellano de Breghen[oc] eandem terram super sanctuaria ab juravimus inperpetuum et in hujus rei testimonium sigilla ejusdem archidiaconi et domni officialis de Breghen[oc] cum sigillo nostro huic scripto apposuimus Hiis testibus