Charter Document - 06251420

Charter Document - 06251420


Charter Number: 06251420
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1208 - 1217
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus s[ancte] ec[clesie] f[iliis] a[d] q[uos] p[resens] s[criptum] p[ervenerit] Leisaun filius Morgani salutem Sciatis me concessisse et h[ec] c[arta] confirmasse monachis de Margan in elemosinam omnes donationes et cartas et conventiones quas fecit eis pater meus Morganus in pasturis in pratis in terris in marisco de Avene in territorio de Novo Castello in Pultimor in montanis in bosco et in plano in omnibus et per omnia sicut carte ipsius testantur Et ego eis contra omnes homines hec omnia predicta pro posse meo warantizabo His testibus Wrgano presbitero Willelmo filio Alewi David Puignel Herberto Palm Ricardo preposito de Novo Castro Wrunu filio Philippi

Source (click image below to view full size)