Charter Document - 06251419
Charter Number: | 06251419 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1186 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes quod ego Walterus Luvel dedi et concessi Deo et B[eate] M[arie] et monachis de Margan vij acras terre quas habui ex libero tenemento meo et unam quidem earum in escambium unius acre quam ipsi monachi habuerunt juxta terram meam Reliquas vero sex dedi in perpetuam elemosinam liberas et quietas ab omni servicio et exactione seculari pro anima patris mei et antecessorum meorum et salute mea et uxoris mee et filiorum meorum Quarum quidem v acre sunt juxta grangiam de S[ancte] Michaele super montem prope aquam ad occidentem grangie habentes ad australem partem terram Rodberti Coruesarii et ad septentrionalem partem terram Alexandri conjunctam sibi Due autem acre ibi sunt juxta terram predictam prefati Alexandri ad septentrionalem partem inter terram quam fuit Walteri Ulf et illam que fuit Ricardi presbyteri Et pro hac donatione mea abbas de Margan dedit michi in caritatem xii solidos argenti teste David filio meo et uxore mea Athelewa et Willelmo filio meo Einulfo de Kenefec Ricardo de Dunester Rogero filio Radulfi et Rodberto fratre ejus Stephano scriptore Ricardo filio Alberti Gervasio filio Giliane Willelmo filio Gaufredi Willelmo Bona Natura Mansel Ricardo filio Grammus et toto hunredo de Kenefec