Charter Document - 06251416
Charter Number: | 06251416 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1230 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G de Clare comes Glocestrie et Hertfordie omnibus baillivis suis et liberis hominibus suis Francis et Anglicis et Wallensibus salutem Sciatis quod abbas et conventus de Margan et omnia tenementa et res ipsorum sunt sub custodia et protectione nostra Et ideo firmiter precipimus quatinus eos et omnia sua custodiatis manu teneatis et defendatis tanquam dominica nostra propria et omnes libertates contentas in cartis eorum eis a nobis aut antecessoribus nostris concessis aut datis conservetis illesas et ab aliis conservari faciatis Et si eis in aliquibus forisfactum fuerit plenariam inde justiciam eis sine dilatione faciatis Valete