Charter Document - 06251415
Charter Number: | 06251415 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1226 - 1229 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G de Clare comes Glocestrie et Hertfordie baillivo de Glamargan salutem Mandamus tibi quatinus non permittas Gilbertum de Turbervilla nec ullum alium inferre domui de Margan aliquam molestiam vel gravamen neque occasione forestarie nec alterius forinseci servicii de tenementis que nos et antecessores nostri dedimus in perpetuam elemosinam predicte domui quia volumus et precipimus ut omnia illa tenementa sint exforestata et ab omni seculari servitio libera sicut ulla elemosina liberius teneri potest Valete